라틴어 문장 검색

Atque is Carvilius traditur uxorem quam dimisit egregie dilexisse carissimamque morum eius gratia habuisse, set iurisiurandi religionem animo atque amori praevertisse quod iurare a censoribus coactus erat, uxorem se liberum quaerundum gratia habiturum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, III 3:2)
Censor agebat de uxoribus sollemne iusiurandum;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, XX 4:1)
Qui iurabat cavillator quidam et canicula et nimis ridicularius fuit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, XX 4:4)
nam comitia arbitris pontificibus praebentur, quae curiata appellantur, aetasque eius qui adrogare vult, an potius gignundis idonea sit, bonaque eius qui adrogatur ne insidiose adpetita sint consideratur, iusque iurandum a Q. Mucio pontifice maximo conceptum dicitur, quod in adrogando iuraretur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XIX 7:1)
IUSIURANDUM apud Romanos inviolate sancteque habitum servatumque est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XVIII 2:1)
Hoc, priusquam proficiscerentur, iusiurandum eos adegit, redituros esse in castra Poenica, si Romani captivos non permutarent.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XVIII 4:1)
Tum octo ex his postliminium iustum non esse sibi responderunt, quoniam deiurio vincti forent, statimque, uti iurati erant, ad Hannibalem profecti sunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XVIII 10:1)
, pater Tiberi atque C. Gracchorum, cum P. Scipioni Africano inimicus gravis ob plerasque in republica dissensiones esset, iuravit palam in amicitiam inque gratiam se cum P. Africano non redisse, atque ita decretum ex tabula recitavit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XIX 7:3)
item iurare Dialem fas numquam est;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XV 6:1)
Sacerdotem Vestalem et flaminem Dialem in omni mea iurisdictione iurare non cogam.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XV 32:2)
Quod mulieres Romae per Herculem non iuraverint neque viri per Castorem.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, VI 1:1)
Sed cur illae non iuraverint Herculem non obscurum est, nam Herculaneo sacrificio abstinent.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, VI 3:1)
Cur autem viri Castorem iurantes non appellaverint non facile dictu est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, VI 4:1)
edepol autem, quod iusiurandum per Pollucem est, et viro et feminae commune est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, VI 5:1)
Sed M. Varro adseverat antiquissimos viros neque per Castorem neque per Pollucem deiurare solitos, sed id iusiurandum fuisse tantum feminarum, ex initiis Eleusinis acceptum;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, VI 6:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION