라틴어 문장 검색

iam iamque dolos aperire parantem virginea levitate fugit prohibetque fateri, sic sub matre Rhea iuvenis regnator Olympi oscula securae dabat insidiosa sorori frater adhuc, medii donec reverentia cessit sanguinis et versos germana expavit amores.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권241)
"quanta est Paphii reverentia, mater, numinis:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, epithalamion in Stellam et Violentillam46)
sic itur in alta pectora, sic mixto reverentia Adit amori.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, soteria Rutili Gallici28)
libertas reverentiam remisit.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, Kalendae Decembres16)
Ego non potui maiorem tanti auctoris habere reverentiam quam quod laudes eius dicturus hexametros meos timui, haec qualiacumque sunt.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, poem pr12)
"felix, cui magna patrem cervice vehenti sacra Mycenaeae patuit reverentia flammae!"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, consolatio ad Claudium Etruscum69)
"equidem haud rebar te mente secunda laturam, quodcumque tuos, licet aequus, in Argos consulerem, neque me, si detur copia, fallit multa super Thebis Bacchum ausuramque Dionen dicere, sed nostri reverentia ponderis obstat, horrendos etenim latices, Stygia aequora fratris obtestor, mansurum atque inrevocabile verbum."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권103)
"Sors aequa merentes respicit, ardentem tenuit reverentia caedis Letoiden, tristemque viro submissus honorem largitur vitae;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권227)
durant habitus et membra cruentis inviolata feris, nudoque sub axe iacentem et nemus et tristis volucrum reverentia servat.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권46)
hos turbo rapax, hos lubrica fallunt saxa, nec implicitos fluvio reverentia reges proterere aut mersisse vado clamantis amici ora.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권371)
"neque enim tibi numina longe, transierit fortuna licet, maiorque per ora sanguis, et adflicto spirat reverentia vultu."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권13)
ipsi reverentia patri, si prope sit, dematque minas nec talia mandet.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권29)
periit reverentia regis sollicitis:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권253)
"nil iam ego per populos, nusquam reverentia nostri, o furor, o homines diraeque Prometheos artes!"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권244)
nusquam illa alternis modo quae reverentia verbis, iram odiumque putes;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권234)

SEARCH

MENU NAVIGATION