라틴어 문장 검색

Sic medicinam ortam, subinde aliorum salute, aliorum interitu perniciosa discernentem a salutaribus.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 35:3)
neque aut noua genera morborum reperiri, aut nouam desiderari medicinam.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 36:8)
itaque ista quoque naturae rerum contemplatio, quamuis non faciat medicum, aptiorem tamen medicinae reddit perfectumque.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 47:3)
Ratione uero opus est ipsi medicinae, etsi non inter obscuras causas neque inter naturales actiones, tamen saepe * * :
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 48:1)
Ad quod medicinae genus neque semper similitudo aliquid confert, et si quando confert, tamen id ipsum rationale est, inter similia genera et morborum et remediorum cogitare, quo potissimum medicamento sit utendum.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 51:1)
Et aliter acutis morbis medendum, aliter uetustis, aliter increscentibus, aliter subsistentibus, aliter iam ad sanitatem inclinatis.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 56:4)
Horum obseruationem medicinam esse;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 57:1)
Ac neque rationalibus se neque experimenta tantum spectantibus adnumerari uolunt, cum ab illis eo nomine dissentiant, quod in coniectura rerum latentium nolunt esse medicinam;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 57:3)
Ita apud eum morbi cognitio extra artem, medicina intra usum est;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 64:1)
Nam et ii, qui pecoribus ac iumentis medentur, cum propria cuiusque ex mutis animalibus nosse non possint, communibus tantummodo insistunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 65:1)
et exterae gentes, cum suptilem medicinae rationem non nouerint, communia tantum uident;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 65:2)
Ergo etiam uetustissimus auctor Hippocrates dixit mederi oportere et communia et propria intuentem.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 66:2)
Ita protinus in his a communi fluentis morbi contemplatione ad propriam medicina descendit.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 68:1)
Igitur, ut ad propositum meum redeam, rationalem quidem puto medicinam esse debere, instrui uero ab euidentibus causis, obscuris omnibus non ab cogitatione artificis sed ab ipsa arte reiectis.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 74:1)
Illa tamen moderatius subiciam, coniecturalem artem esse medicinam, rationemque coniecturae talem esse, ut, cum saepius aliquando responderit, interdum tamen fallat.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 6장 16:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION