라틴어 문장 검색

Tandem miles quidam illustris, de tabernaculis praedicti Roberti Northmannorum comitis exsiliens, galea opertus et lorica, et tectus clypeo, trans vallum muros imperterritus invadit, ad turrim properat, et acervos lapidum a foramine eruere nititur, et aditum saxis occupatum vacuare.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 68:3)
Videns autem idem miles omni auxilio se destitutum et prae oppressione immensorum lapidum nihil posse proficere, cominus muro se astringit, ad devitanda jacula Turcorum, quae sine intermissione fatigabant virum egregium.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 68:5)
Turci ergo videntes virum immobilem jam obisse, ab ipsa nefanda turri catenam projiciunt, ungues ferreos acutissimos et rapacissimos ex fabrili ingenio et opere habentem quasi hamos, quae annulo loricae exstincti militis infixa, eumdem arripiens ac retinens, cum cadavere mortuo intra moenia levatur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 68:8)
Dehinc corpus militis apprehensum, licet exstinctum, in laqueo funis ad moenia suspenderunt, ut Christianos per hanc inhumanitatem amplius offenderent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 68:9)
Sed percepto ejus abscessu, a militibus lacum tuentibus remigio noviter adductarum pavium capta, et in custodiam principum cum duobus tenellis filiis reposita est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 72:13)
Dum vero super his injuriis miserabiles gemitus in audientia Christianorum [0433D] proferret, inter proceres et milites Christi Henricum de Ascha castello recognovit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 74:4)
Baldewinus de Burg, Thomas de Feria castro, Reinoldus Belvacio, Walo de Calmont, Gothardus filius Godefridi, Gastus de Berdeiz, Rudolphus [0437A] etiam, hi omnes unanimes in luctamine belli desudabant, Turcorum agmina in virtute militari insequentes ac scindentes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 84:9)
In hoc conflictu belli Turcorumque diffugio, nonnulli Christianorum militum sagittis vulnerati perierunt;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 86:4)
Hoc tam crudeli certamine finito, circa flumen quoddam et ejus carectum Christiani milites spatio trium dierum quieverunt, curantes corpora nimis fessa ex abundantia escarum, quas Turci occisi reliquerant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 86:6)
sed auxilio alterius militis perempta bestia vivus eripitur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 7:3)
His tandem descendentibus, vitae diffisis, fame semivivis, Tankradus ut miles acerrimus socios admonet ut eis res sit pro anima defendenda.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 12:7)
«Si hi vestri milites aut principes habentur, in Dei nomine eos parvipendimus;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 14:7)
Obtinuit enim hanc civitatem quidam Welfo, ortus de regno Burgundiae, miles egregius, qui, ejectis et attritis Turcis, urbem possederat, aurum et argentum, pallia pretiosa, cibaria, oves, boves, vinum, oleum, frumentum et hordeum, et omnia necessaria illic reperientes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 20:4)
Illi se Christianae professionis milites esse respondent:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 28:5)
et illico arma et milites requirens, sagittarios suos in virtute magna praemisit ad lacessendos hostes in tentoriis, et ut laederent equos, per pascua et prata vagantes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 30:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION