라틴어 문장 검색

Rege itaque patriarcham saepius admonente ut milites quadraginta procuraret, atque dato [0600B] ei argento benevolos in opus belli redderet, patriarcha vero in nullo eum super his audiret:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 119:2)
Cum haec negotia inter regem et patriarcham agerentur, isto negante pecuniam, illo autem pecuniam aut milites requirente, quidam Christianus, legatus Rotgeri fratris Boemundi, profectus de Apulia, coram rege astitit, qui talentum auri mille byzantiorum ante paucos dies patriarchae se attulisse contestatus est in audientia totius Ecclesiae, ut illud pro [0678B] peccatis suis, et pro requie animae ipsius suorumque, et aequa et fideli portione inita divideret, unum videlicet in oblatione Dominici sepulcri ad usus fratrum, Deo inibi famulantium;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 118:1)
Jam Dagoberto in cathedra Hierosolymitanorum sedis patriarcha constituto, et consecrato a Roberto [0573A] episcopo civitatis Rama, quam vulgariter nominant Rames, et Natali Domini in omni jucunditate et laetitia a viris catholicis et principibus celebrato, Boemundus, Baldewinus et ipse patriarcha a duce impetraverunt ut sic iter moderarentur, quatenus ad Jordanis flumen in vigilia Epiphaniae Domini convenirent, ubi Dominus Jesus a Joanne baptizari dignatus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 16:1)
Haec contentio et discordia inter regem et patriarcham adeo de die in diem coepit magis ac magis invalescere, ut tandem rex Baldewinus illius feritate et pertinacia indignatus, apostolicum ac Romanum pontificem Paschalem ad judicium et justitiam appellaret, atque ad discussionem tam nefandae traditionis, et suscitandi homicidii ac discordiae, quam deprehensis litteris, inter Christianorum primores et novam teneramque Ecclesiam idem patriarcha fieri modis omnibus elaboraret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 93:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION