라틴어 문장 검색

cruciatui aut praemio cuncta pervia esse.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 59장8)
et quamquam recentem terrorem intulerant, densis tamen hostium agminibus et inaequalibus locis haerebant;
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 36장 3:2)
Insignem illa die virum Sempronium Densum aetas nostra vidit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 43장1)
Vitelliani, quibus minor peditum vis, in equite robur, Alpinos proximis iugis, cohortis densis ordinibus post equitem locant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 14장7)
densum legionum agmen, sparsa auxiliorum manus altiora murorum sagittis aut saxis incessere, neglecta aut aevo fluxa comminus adgredi.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 22장2)
etenim quamquam vicino hoste aspectus armorum densis arbustis prohibebatur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 41장9)
et interiectus exercitus Raetiam Iuliasque Alpis, [ac] ne pervium illa Germanicis exercitibus foret, obsaepserat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 8장8)
firmati inter se densis ordinibus excipiunt Vitellianos temere effusos, atque illi consternantur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 17장8)
dextro octava per apertum limitem, mox tertia densis arbustis intersepta.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 21장4)
postquam impulsos sensit Antonius, denso agmine obturbabat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 25장3)
tum elatis super capita scutis densa testudine succedunt.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 27장7)
Flavianus exercitus, ut ad proelium intentus armatusque, densis circa viam ordinibus adstiterat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 63장2)
illi veteres militiae in cuneos congregantur, densi undique et frontem tergaque ac latus tuti;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 20장8)
itaque ut a Miseno mouit quamuis lugentis habitu et funus Tiberi prosequens, tamen inter altaria et uictimas ardentisque taedas densissimo et laetissimo obuiorum agmine incessit, super fausta nomina 'sidus' et 'pullum' et 'pupum' et 'alumnum' appellantium;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 13장 1:2)
aduersus barbaros quoque minacissimus, cum trans Rhenum inter angustias densumque agmen iter essedo faceret, dicente quodam non mediocrem fore consternationem sicunde hostis appareat, equum ilico conscendit ac propere reuersus ad pontes, ut eos calonibus et impedimentis stipatos repperit, impatiens morae per manus ac super capita hominum translatus est.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 51장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION