라틴어 문장 검색

at natura boum placido magis aëre vivit nec nimis irai fax umquam subdita percit fumida, suffundens caecae caliginis umbra, nec gelidis torpet telis perfixa pavoris;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 8:6)
nam temere in cassum frustra mare saepe coortum saevibat leviterque minas ponebat inanis, nec poterat quemquam placidi pellacia ponti subdola pellicere in fraudem ridentibus undis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 34:5)
at claros homines voluerunt se atque potentes, ut fundamento stabili fortuna maneret et placidam possent opulenti degere vitam, ne quiquam, quoniam ad summum succedere honorem certantes iter infestum fecere viai, et tamen e summo, quasi fulmen, deicit ictos invidia inter dum contemptim in Tartara taetra;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 38:8)
circumretit enim vis atque iniuria quemque atque unde exortast, ad eum plerumque revertit, nec facilest placidam ac pacatam degere vitam qui violat factis communia foedera pacis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 39:9)
Unde pronuntiandum est veteres indulsisse copiae per varietatem, ut dicebant exanimos et exanimes, inermos et inermes, tum hilaros atque hilares:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, IV. 16:1)
Conrugato indicavere vultu plerique de considentibus Evangeli interventum otio suo inamoenum minusque placido conventui congruentem.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 2:1)
Sed Praetextatus, ut erat in omnes aeque placidus ac mitis, ut admitterentur missis obviis imperavit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 2:3)
nam is divus extinguet perduelles vestros qui vestros campos pascunt placide.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 28:6)
quem diem Hilaria appellant, quo primum tempore sol diem longiorem nocte protendit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXI. 10:3)
Dulcis et alta quies placidaeque simillima morti.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, III. 12:4)
Tum Zephyri posuere, premit placida aequora pontus, tamquam non idem sit qui locutus sit paulo ante sine ullo mundi totius obsequio.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 38:3)
Placidam per membra quietem Inrigat.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 44:1)
Tum venti posuere, premit placida aequora pontus.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 26:3)
In nebulis, Meduana, tuis marcere perosus Andus, iam placida Ligeris recreatur ab unda;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 5:26)
placidis praelabitur undis Hesperios inter Sicoris non ultimus amnes;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 1:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION