라틴어 문장 검색

Nam fratres nostri, modico nunc dolore sustentato, sub Dei testamentum aeternae vitae reciderunt; tu vero iudicio Dei iustas superbiae tuae poenas exsolves.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 7장36)
Ille vero nullo modo ab arrogantia cessabat; super hoc autem superbia repletus erat, ignem spirans animo in Iudaeos et praecipiens iter accelerari. Contigit autem, ut et ille caderet de curru, qui ferebatur impetu, et gravi lapsu corruens in omnibus corporis membris vexaretur.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 9장7)
Hinc igitur coepit multum superbiae deponere confractus et ad agnitionem venire divina plaga, per momenta doloribus extensus.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 9장11)
Et Nicanor quidem cum summa superbia cervicem erigens cogitaverat commune trophaeum statuere de iis, qui cum Iuda erant.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 15장6)
sed minime adipiscuntur, quoniam ad beatitudinem probra non ueniunt.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, III 3:27)
Uidesne igitur quanto in caeno probra uoluantur, qua probitas luce resplendeat?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, V 1:1)
Hic foedatam probris conscientiam spectans et se cum fortuna sua comparans forsitan pertimescit ne cuius ei iucundus usus est sit tristis amissio;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XI 7:14)
28. Vos videtis Pharaonis fastum et superbiam,
(CARMEN IN VICTORIAM PISANORUM109)
quid belligeram communibus urunt Italiam maculis nocituraque probra severis ammiscent populis?
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:262)
an patiar tot probra sedens iuvenisque relinquam quae tenui rexique puer?
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:251)
Talia grandaevum flammata fronte loquentem obliquisque tuens oculis non pertulit ultra, sed rupit rabidas accensa superbia voces:
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:194)
nec quae comitatur honores, ausa tuam leviter temptare superbia mentem.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:129)
inquinat egregios adiuncta superbia mores.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:169)
o decus, o requies, o grata superbia matris, qua gessi florente deam, qua sospite numquam inferior Iunone fui:
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:270)
frondesque licet depastus amaras arboreo figat sonipes in cortice morsus et taetris collecta cibis annique vapore saeviat aucta lues et miles probra superbus ingerat obsesso captivaque pignora monstret:
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:101)

SEARCH

MENU NAVIGATION