라틴어 문장 검색

te Cantaber non ante domabilis Medusque et Indus, te profugus Scythes miratur, o tutela praesens Italiae dominaeque Romae.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 4권, Poem 146)
difficile est proprie communia dicere, tuque rectius Iliacum carmen deducis in actus quam si proferres ignota indictaque primus:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 5:2)
seditione, dolis, scelere atque libidine et ira Iliacos intra muros peccatur et extra.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 210)
praeterea quae fiunt spatio, sive cum syllaba correpta producitur, ut Italiam fato profugus, seu longa corripitur, ut unius ob noxam et furias, extra carmen non deprehendas;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 166:2)
tertio italiam, quia interiectio est fato profugus et continuum sermonem, qui faciebat italiam Lavinaque, dividit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 184:1)
ob eandemque causam quarto profugus, deinde Lavinaque venit litora, ubi iam erit distinctio, quia inde alius incipit sensus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 184:2)
Urbem Romam, sicuti ego accepi, condidere atque habuere initio Troiani, qui Aenea duce profugi sedibus incertis vagabantur, cumque iis Aborigines, genus hominum agreste, sine legibus, sine imperio, liberum atque solutum.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 6장1)
Erat ea tempestate Romae Numida quidam nomine Massiua, Gulussae filius, Masinissae nepos, qui, quia in dissensione regum Iugurthae aduersus fuerat, dedita Cirta et Adherbale interfecto profugus ex patria abierat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 35장1)
Sed milites Iugurthini, paulisper ab rege sustentati, postquam maiore vi hostes urgent, paucis amissis profugi discedunt.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 56장11)
Id oppidum ab Sidoniis conditum est, quos accepimus profugos ob discordias civilis nauibus in eos locos venisse, ceterum situm inter duas Syrtis, quibus nomen ex re inditum.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 78장1)
rex ille regum, ductor Agamemnon ducum, cuius secutae mille vexillum rates Iliaca velis maria texerunt suis, post decima Phoebi lustra devicto Ilio adest - daturus coniugi iugulum suae.
(세네카, 아가멤논 1:16)
vel Mycenaeas domos coniuncta socio profuge furtiva rate - quid timida loqueris furta et exilium et fugas?
(세네카, 아가멤논 3:9)
Spartamne repetes spreta et Eurotan tuum patriasque sedes profuga?
(세네카, 아가멤논 6:18)
et iam, quod unum pervicax acies videt, Iliacus atra fumus apparot nota.
(세네카, 아가멤논 10:16)
ostro lectus Iliaco nitet merumque in auro veteris Assaraci trahunt.
(세네카, 아가멤논 16:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION