라틴어 문장 검색

in quibusdam tamen melius quod ex rosa est proficit.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 7장 3:2)
uerum est et rosa et radicum harundinis sucus, et oleum, in quo lumbrici cocti sunt, et umor ex amaris nucibus aut ex nucleo mali Persici expressus.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 7장 4:2)
Vel papaueris lacrimae, croci, murrae par modus sic teritur, ut inuicem modo rosa modo passum instilletur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 7장 4:6)
Vel id, quod amarum in Aegyptia faba est, conteritur rosa adiecta;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 7장 5:1)
quibus murrae quoque paulum a quibusdam miscetur uel papaueris lacrimae aut tus cum muliebri lacte uel amararum nucum cum rosa sucus.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 7장 5:2)
Si cruor quoque ex ulceribus apparuit, Lycium cum lacte debet infundi, uel aqua, in qua rosa decocta sit, suco aut herbae sanguinalis aut acaciae adiecto.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 7장 13:3)
Infundendum autem in aurem castoreum cum aceto et laureo oleo et suco radiculae corticis, aut cucumeris agrestis sucus additis contritis rosae foliis.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 7장 19:3)
Inmaturae quoque uuae sucus cum rosa instillatus aduersus surditatem satis proficit.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 7장 19:4)
In aurem dandus radiculae sucus cum rosa uel cum suco radicis ex cucumere agresti;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 7장 21:4)
aut murra et nitrum cum rosa et aceto.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 7장 22:3)
rosae foliorum P. #1108 IIII.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 11장 2:8)
uel mixtis inter se rosae foliis aridis, pineis nucleis, menta, coliculo, melle, uel eo medicamento, quod ex moris fit, quorum sucus eodem modo quo Punici mali ad mellis crassitudinem coquitur;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 11장 5:2)
Necessarium autem est linamentum in rosa tinguere, et super adurentia medicamenta inponere, ne uicinum et sanum locum laedant.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 15장 2:1)
deinde inponendum Lycium ex uino aut amurca cocta cum eodem aut cum rosa buturum.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 4:4)
Si leuis is umor inest, uino eluenda sunt, tum buturo et rosae mellis paulum, et resinae terebenthinae pars quarta adicienda est;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 4:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION