라틴어 문장 검색

sic iuvenis nutante fide veterique reducta paelice defletam linquit amica domum.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 1:14)
iuvenes venere protervi lascivique senes, quibus est insignis edendi gloria corruptasque dapes variasse decorum, qui ventrem invitant pretio traduntque palato sidereas Iunonis aves et si qua loquendi gnara coloratis viridis defertur ab Indis, quaesitos trans regna cibos, quorumque profundam ingluviem non Aegaeus, non alta Propontis, non freta longinquis Maeotia piscibus explent.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:195)
et iuvenem spretae laniatum fraude novercae non sine Circaeis Latonia reddidit herbis.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:165)
in iuvenum membri animosus cernitur horror atque oneri metuens impavidusque sui.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De piis fratribus et de statuis eorum quae sunt apud Catinam7)
cum subito varius vicina clamor ab urbe et fausti iuvenum plausus mixtaeque choreis auditae per rura lyrae.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epithalamium Palladio et Celerinae15)
hic splendor iuveni.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epithalamium Palladio et Celerinae41)
hinc senior pater, hinc iuvenum diademata fratrum.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae28)
has dedit inferias tumulis, iuvenumque duorum purpureos merito placavit sanguine manes.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:50)
portatur iuvenum cervicibus aurea sedes ornatuque novo gravior deus.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:348)
Quanti tum iuvenes, quantae sprevere pudorem spectandi studio matres, puerisque severi certavere senes, cum tu genitoris amico exceptus gremio mediam veherere per urbem velaretque pios communis laurea currus!
(클라우디아누스, De Tertio Consulatu Honorii Augusti 2:48)
iuvenum rorantia colla ante patrum vultus stricta cecidere securi;
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:124)
hunc civis dignare chorum conspectaque dudum ora refer, pompam recolens ut mente priorem, quem tenero patris comitem susceperat aevo, nunc duce cum socero iuvenem te Thybris adoret."
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:184)
tanta foedus cum gente ferire commissum iuveni.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:32)
secreto consona regno ceu iuvenem doceas, moles quid publica poscat:
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:28)
Neque enim roganti, quid agatur intus, respondere seni dignantur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 머리말 9:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION