라틴어 문장 검색

Tum primum subiere domus (domus antra fuerunt et densi frutices et vinctae cortice virgae). Semina tum primum longis Cerealia sulcis obruta sunt, pressique iugo gemuere iuvenci.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 16:4)
truncis avellere corpora temptat, et teneros manibus ramos abrumpit;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 29:10)
Illa quidem pugnat recto se attollere trunco, sed genuum iunctura riget, frigusque per inguen labitur, et callent amisso sanguine venae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 64:14)
Alter, ad intortos cupiens dare bracchia funes, bracchia non habuit, truncoque repandus in undas corpore desiluit:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 58:65)
Salmacis extimuit loca que haec tibi libera trado, hospes ait, simulatque gradu discedere verso, tunc quoque respiciens, fruticumque recondita silva delituit, flexuque genu submisit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 32:6)
utve solent hederae longos intexere truncos, utque sub aequoribus deprensum polypus hostem continet, ex omni dimissis parte flagellis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 32:17)
crescere quod subito et maius maiusque videri ac se tollere humo rectoque adsistere trunco et maciem numerumque pedum nigrumque colorem ponere et humanam membris inducere formam.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 53:3)
Cuspis Echionio primum contorta lacerto vana fuit truncoque dedit leve vulnus acerno.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 33:1)
Annis aevoque soluti ante gradus sacros cum starent forte locique narrarent casus, frondere Philemona Baucis, Baucida conspexit senior frondere Philemon Iamque super geminos crescente cacumine vultus mutua, dum licuit reddebant dicta vale que o coniunx dixere simul, simul abdita texit ora frutex.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 70:3)
Ostendit adhuc Thyneius illic incola de gemino vicinos corpore truncos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 70:4)
Saepe sub hac dryades festas duxere choreas, saepe etiam manibus nexis ex ordine trunci circuiere modum, mensuraque roboris ulnas quinque ter implebat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 76:6)
Cuius ut in trunco fecit manus impia vulnus, haud aliter fluxit discusso cortice sanguis, quam solet, ante aras ingens ubi victima taurus concidit, abrupta cruor e cervice profundi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 78:3)
quantumque valebam, crescentem truncum ramosque amplexa morabar et, fateor, volui sub eodem cortice condi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 33:2)
" Stagna tamen timeat nec carpat ab arbore flores, et frutices omnes corpus putet esse deorum!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 34:8)
siquidem Cybeleius Attis exuit hac hominem truncoque induruit illo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 12:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION