라틴어 문장 검색

Illa paucos arta propinquitate coniunctos pro habitu praesentis fortunae humari iussit, apparatum funerum, quo Persae suprema officia celebrarent, invidiosum fore existimans, cum victores haud pretiose cremarentur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 12장 17:1)
Sed eos Amyntas proelio superatos in urbem conpellit castrisque positis victores ad populandos agros.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 1장 32:2)
unam esse urbem, quae cursum victoris morari ausa esset.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 2장 20:4)
multos e muris propugnantes hasta transfixit, quosdam etiam comminus gladio clipeoque inpulsos praecipitavit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 4장 15:2)
Hi urbem quidem inter victores intraverant, sed cognationis cum Tyriis memores - quippe utramque urbem Agenorem condidisse credebant - multos Tyriorum clam protegentes ad sua perduxere navigia:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 4장 19:2)
Triste deinde spectaculum victoribus ira praebuit regis:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 4장 21:1)
Leges autem a victoribus dici, accipi a victis:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 5장 9:4)
"quantuscumque enim reginis honos ab his, qui parent, haberi potest, tuis a victore servatus est."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 10장 32:4)
"primum mihi stabilite regnum, deinde, si de me iam transactum est, precor, ne quis potius Asiae rex sit quam iste tam iustus hostis, tam misericors victor."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 10장 38:5)
quippe eandem fortunam ubique esse credebant et victores Persas ad praedam discurrisse.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 15장 11:2)
Tum Persae clam ore sublato, qualem victores solent edere, ferociter in hostem quasi ubique profligatum incurrerunt.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 15장 21:1)
Cecidere Persarum, quorum numerum victores finire potuerunt, milia XL, Macedonum minus quam CCC desiderati sunt.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 16장 30:1)
Nam et aciem peritissime instruxit et promptissime ipse pugnavit et magno consilio iacturam sarcinarum inpedimentorumque contempsit, cum in ipsa acie summae rei videret esse discrimen, dubioque adhuc pugnae eventu pro victore se gessit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 16장 32:2)
Multis ergo vulneribus depulsi, ut quibus non cum hoste solum, sed etiam cum loco dimicandum esset, subibant tamen, quia rex inter primos constiterat interrogans, tot urbium victores an erubescerent haerere in obsidione castelli exigui et ignobilis, simul admonens Tauronem mox auxilium esse laturum.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 3장 8:2)
Diu Sisigambis supplicum precibus repugnavit abnuens deprecationem pro illis convenire fortunae, in qua esset, adiecitque metuere sese, ne victoris indulgentiam fatigaret, saepiusque cogitare, captivam esse se quam reginam fuisse.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 3장 14:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION