라틴어 문장 검색

rem publicam funditus amisimus, adeo ut Cato, adulescens nullius consili sed tamen civis Romanus et Cato, vix vivus effugerit quod, cum Gabinium de ambitu vellet postulare neque praetores diebus aliquot adiri possent vel potestatem sui facerent, in contionem escendit et Pompeium 'privatum dictatorem' appellavit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, 5장 1:2)
interfuit huic sermoni P. Crassus adulescens nostri, ut scis, studiosissimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 7 2:8)
sed, mihi crede quem nosti, quod in istis rebus ego plurimi aestimo id iam habeo, te scilicet primum tam inservientem communi dignitati, deinde Caesaris tantum in me amorem, quem omnibus iis honoribus quos me a se exspectare vult antepono.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 13 1:5)
de ambitu postulati sunt omnes qui consulatum petunt, a Memmio Domitius, a Q. Acutio, bono et erudito adulescente, Memmius, a Q. Pompeio Messala, a Tnario Scaurus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, letter 2 4:1)
quis hunc philosophum non anteponit Cleanthi Chrysippo reliquis inferioris aetatis, qui mihi cum illo collati quintae classis videntur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 99:4)
verum homines notos sumere odiosum est, cum et illud incertum sit velintne ei sese nominari, et nemo vobis magis notus futurus sit quam est hic Eutychus, et certe ad rem nihil intersit utrum hunc ego comicum adulescentem an aliquem ex agro Veienti nominem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 16장 2:4)
- quid enim ego de muliercula Scantia, quid de adulescente P. Aponio dicam?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 27장 4:1)
aperte ab iudicibus petit ut tu mihi anteponare, et ait hoc se honeste sine ulla invidia ac sine ulla offensione contendere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 7장 1:3)
concede igitur ut tibi anteponatur in accusando provincia;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 16장 4:3)
quodsi ne iniuriae quidem, quae tibi ab illo facta sit, causa remanet, quid habes quod possis dicere quam ob rem non modo mihi, sed cuiquam anteponare?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 18장 2:1)
vos si mihi Q. Caecilium anteposueritis, ego me dignitate superatum non arbitrabor:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 22장 2:2)
Adulescens etiam nunc, o Phaedre, Isocrates est, sed quid de illo augurer libet dicere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 13장 2:3)
haec de adulescente Socrates auguratur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 13장 3:1)
ego non plane reicio, sed alios antepono.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 64장4)
numero sic comparabuntur, plura bona ut paucioribus bonis anteponantur, pauciora mala malis pluribus, diuturniora bona brevioribus, longe et late pervagata angustis, ex quibus plura bona propagentur quaeque plures imitentur et faciant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 18장 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION