라틴어 문장 검색

Per inferiora arcae nos edoceri ciborum receptacula minimi esse facienda;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 9장 1:1)
Simul quia cibus deorsum fertur, cujus exigua portio viribus corporis, alimoniaeque proficit:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 9장 2:7)
quia intestina sunt per quae descendunt ciborum superflua.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 9장 2:9)
Nam si extenderentur intestina hominis quae suscipiunt et deducunt cibum, statim sine ulla pertransiret mora;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 9장 3:3)
Nunc autem in illa intestinorum reflexione ac sinuatione bipartita ac tripartita adhaeret cibus et descendendo paulatim vires ministrat, succum infundit corpori, tenet satietatem, differt edendi appetentiam:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 9장 3:5)
Tertium quid superat, nisi mors inter ipsos cibos epulasque permixta?
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 9장 3:11)
Primum enim in stomacho quem plerique ventrem appellant superiorem, cibus conficitur:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 9장 3:14)
Reliquum cibi in ventrem defluit quem omnes ventrem appellamus sine adjectione, plerique dicunt ventrem inferiorem;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 9장 3:18)
Itaque aut duritia interna tenduntur, et quatiuntur doloribus, aut incocto ciborum humore et indigestionis asperitate interior quidam intestinorum amictus raditur;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 9장 4:4)
Nam si continuus esset interior, immedicabilis ejus scissura foret, illic per moram adjunctionum adhaerere ciborum reliquias.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 9장 4:9)
Quae si adjunctiones solvantur, transire semesos cibos, et potus defluos, hoc est hominis diluvium.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 9장 4:10)
Omnia a te exspectant, ut des illis cibum in tempore:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 16장 4:9)
Itaque corpus nostrum tamquam vere, hoc est, aere, cibo pascitur naturali.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 23장 4:6)
harum cibo utimur ad vitae gratiam, harum epulis delectamur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 24장 4:11)
Siquidem ab omnibus venenatis abstinere debemus, licet huc quoque processerit luxuria, ut magis delectationi consulat quam periculo, et in plerisque resecto quod dicitur venenatum naturaliter inesse, reliquam partem ad cibum vindicet;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 25장 3:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION