라틴어 문장 검색

"Est in Carphatio Neptuni gurgite vates caeruleus Proteus, magnum qui piscibus aequor et iuncto bipedum curru metitur equorum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 16:1)
quippe ita Neptuno visum est, immania cuius armenta et turpes pascit sub gurgite phocas.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 16:4)
Tum quoque marmorea caput a cervice revulsum gurgite cum medio portans Oeagrius Hebrus volveret, Eurydicen vox ipsa et frigida lingua ah miseram Eurydicen!
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 19:16)
qui gurges aut quae flumina lugubris ignara belli?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 18)
non enim pluvias, ut ait Pindarus, aquas colligit, sed vivo gurgite exundat, dono quodam providentiae genitus, in quo totas vires suas eloquentia experiretur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 110:3)
ut vis amnium maior est altis ripis multoque gurgitis tractu fluentium quam tenuis aquae et obiectu lapillorum resultantis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 63:2)
in Gurgite luxuriam, in Manlio inpotentiam cui non nocuit et filium et uictorem occidere, in Sylla crudelitatem, in Lucullo auaritiam.
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Maiestatis laesae sit actio. Flamininus proconsul inter cenam a meretrice rogatus, quae aiebat se numquam uidisse hominem decollari, unum ex damnatis occidit. accusatur maiestatis. 18:3)
stat pigro pelagus gurgite languidum, et cum Mors avidis pallida dentibus gentes innumeras manibus intulit, uno tot populi remige transeunt.
(세네카, Hercules Furens 8:19)
horrent opaca fronde nigrantes comae, taxo imminente quam tenet segnis Sopor, Famesque maesta tabido rictu iacet Pudorque serus conscios vultus tegit.
(세네카, Hercules Furens 10:18)
namque ut subactus Herculis clava horridi Achelous omnis facilis in species dari tandem peractis omnibus patuit feris unoque turpe subdidit cornu caput, me coniugem dum victor Alcides habet, repetebat Argos, forte per campos vagus Euenos altum gurgitem in pontum ferens iam paene summis turbidus silvis erat.
(세네카, Hercules Oetaeus 8:20)
has aluit altum gurgitem Tigris premens, Danuvius illas, has per arentes plagas tepidis Hydaspes gemmifer currens aquis, nomenque terris qui dedit Baetis suis Hesperia pulsans maria languenti vado.
(세네카, 메데아 11:19)
praestitit noctem locus, tum effossa tellus, et super rapti rogis iaciuntur ignes, ipse funesto integit vates amictu corpus et frondem quatit, lugubris imos palla perfundit pedes, squalente cultu maestus ingreditur senex, mortifera canam taxus adstringit comam.
(세네카, 오이디푸스 7:24)
Pallidi fauces Averni vosque, Taenarei specus, unda miseris grata Lethes vosque, torpentes lacus, impium rapite atque mersum premite perpetuis malis, nunc adeste, saeva ponti monstra, nunc vastum mare, ultimo quodcumque Proteus aequorum abscondit sinu, meque ovantem scelere tanto rapite in altos gurgites, tuque semper, genitor, irae facilis assensor meae, morte facili dignus haud sum qui nova natum nece segregem sparsi per agros quique, dum falsum nefas exsequor vindex severus, incidi in verum scelus.
(세네카, 파이드라 17:4)
altum de rapido gurgite pulverem.
(세네카, Thyestes 179:1)
hac spe subibit gurgitis tumidi minas
(세네카, Thyestes 299:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION