라틴어 문장 검색

risus cum velit, cum velit fletus:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 84장 2:3)
non enim hilaritate nec lascivia nec risu aut ioco, comite levitatis, saepe etiam tristes firmitate et constantia sunt beati.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 84:6)
at isdem temporibus in M. Scauro et in M. Druso adulescente singularis severitas, in C. Laelio multa hilaritas, in eius familiari Scipione ambitio maior, vita tristior.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 139:2)
De Graecis autem dulcem et facetum festivique sermonis atque in omni oratione simulatorem, quem εἴρωνα Graeci nominarunt, Socratem accepimus, contra Pythagoram et Periclem summam auctoritatem consecutos sine ulla hilaritate.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 139:3)
Ex oculorum optutu, superciliorum aut remissione aut contractione, ex maestitia, ex hilaritate, ex risu, ex locutione, ex reticentia, ex contentione vocis, ex summissione, ex ceteris similibus facile iudicabimus, quid eorum apte fiat, quid ab officio naturaque discrepet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 188:2)
Reprehendebat igitur Galbam Rutilius, quod is C. Sulpici Gali propinqui sui Q. pupillum filium ipse paene in umeros suos extulisset, qui patris clarissimi recordatione et memoria fletum populo moveret, et duos filios suos parvos tutelae populi commendasset ac se, tamquam in procinctu testamentum faceret sine libra atque tabulis, populum Romanum tutorem instituere dixisset illorum orbitati.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 228:1)
itaque hilaritatis plenum iudicium ac laetitiae fuit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 243:3)
Neque fieri potest ut doleat is, qui audit, ut oderit, ut invideat, ut pertimescat aliquid, ut ad fletum misericordiamque deducatur, nisi omnes illi motus, quos orator adhibere volet iudici, in ipso oratore impressi esse atque inusti videbuntur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 189:1)
Nam haec perpetua contra Scaevolam Curiana defensio tota redundavit hilaritate quadam et ioco;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 221:1)
vel quod ipsa hilaritas benevolentiam conciliat ei, per quem excitata est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 236:4)
quibus et excitamur et incendimur et lenimur et languescimus et ad hilaritatem et ad tristitiam saepe deducimur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 197:4)
descriptio, erroris inductio, ad hilaritatem impulsio, anteoccupatio;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 205:2)
oculi sunt, quorum tum intentione, tum remissione, tum coniectu, tum hilaritate motus animorum significemus apte cum genere ipso orationis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 222:3)
Atque ego ut primum fletu represso loqui posse coepi, Quaeso, inquam, pater sanctissime atque optime, quoniam haec est vita, ut Africanum audio dicere, quid moror in terris?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Sextus, chapter2 3 6:1)
nemo me lacrumis decoret, neque funera fletu faxit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 93:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION