라틴어 문장 검색

Haec civium murmura aequo animo tulit, Bostoniamque versus animum intentum habuit, et occasionem copias regias ultro invadendi ex animo quaesivit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT QUARTUM.81)
DIE Decembris decimo tertio, Christi anno millesimo septingentesimo nonagesimo nono, Washingtonii cervix et capilli pluvia tenui conspergebantur, dum, rebus rusticis quibusdam intentus, agrorum cultum in majus promoveri voluit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM PRIMUM.5)
dehinc absistere bello,oppida coeperunt munire et ponere leges, ne quis fur esset neu latro neu quis adulter.
(호라티우스의 풍자, 1권, 03장64)
"At tu Christi comitata vestigiis et sermonibus eius intenta dic:"
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 11:17)
Ut enim creatorem non in caelo tantum miramur et terra, sole et oceano, elefantis, camelis, equis, bubus, pardis, ursis, leonibus, sed et in minutis quoque animalibus, formica, culice, muscis, vermiculis et istius modi genere, quorum magis corpora scimus quam nomina, eandemque in cunctis veneramur sollertiam, ita mens Christo dedita aeque et in maioribus et in minoribus intenta est sciens etiam pro otioso verbo reddendam esse rationem.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 12:2)
Iesu bone, quo illa fervore, quo studio intenta erat divinis voluminibus et veluti quandam famem satiare desiderans per prophetas, evangelia psalmosque currebat quaestiones proponens et solutas recondens in scriniolo pectoris sui!
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 7:3)
Populus autem Romanus multo acrior intentiorque pro ultione Reguli quam pro victoria fuit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM PRIMUM 28:1)
Quippe Dones, quem rex Artageris praefecerat, simulata proditione adortus virum intentum libello, quem ut thensaurorum rationes continentem ipse porrexerat, stricto repente ferro subiit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM ARMENICUM 3:1)
et volgo faciunt id lutea russaque vela et ferrugina, cum magnis intenta theatris per malos volgata trabesque trementia flutant;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 3:7)
Dant etiam sonitum patuli super aequora mundi, carbasus ut quondam magnis intenta theatris dat crepitum malos inter iactata trabesque, inter dum perscissa furit petulantibus auris et fragilis [sonitus] chartarum commeditatur;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 3:4)
— Procul, o procul este profani, Conclamat vates, totoque absistite luco.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, III. 3:3)
— Totoque loquentis ab ore Scintillae absistunt, oculis micat acribus ingis.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, I. 2:6)
Conticuere omnes, intentique ora tenebant.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, V. 1:1)
Tunc pectore curas Expulit armorum, pacique intentus agebat, Quoque modo vanos populi conciret amores, Gnarus et irarum caussas, et summa favoris Annona momenta trahi.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 1:30)
stant undique nostris Intenti cives iugulis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 5:44)

SEARCH

MENU NAVIGATION