라틴어 문장 검색

"umquam effugies, seu tu pavidi ferus incola luci, sive deis, utinamque deis, concessa voluptas, non, si consertum super haec mihi membra Giganta subveheres."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권212)
"an pavidas tonitru turbare puellas fortior et soceri turres exscindere Cadmi?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권417)
Et cum diutius ibi pauidus consisterem, utpote incertus, quid agerem, quo uerterem gressum, qui me finis maneret;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XII. 1:16)
uxor tantum, quae amplius amabat, quamuis multum tremens et pauida, remansit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XII.8)
somnia fallaci ludunt temeraria nocte et pauidas mentes falsa timere iubent;
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 44)
a quo facessere iussa ex tanto tumultu, cum se domum reciperet pervenissetque ad summum Cyprium vicum, ubi Dianium nuper fuit, flectenti carpentum dextra in Urbium clivum ut in collem Esquiliarum eveheretur, restitit pavidus atque inhibuit frenos is qui iumenta agebat, iacentemque dominae Servium trucidatum ostendit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 492:1)
cum pavida ex somno mulier nullam opem, prope mortem imminentem videret, tum Tarquinius fateri amorem, orare, miscere precibus minas, versare in omnes partes muliebrem animum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 595:1)
vadit inde in primum aditum pontis, insignisque inter conspecta cedentium pugnae terga obversis comminus ad ineundum proelium armis ipso miraculo audaciae obstupefecit hostis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 101:1)
eques usque ad castra pavidos egit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 268:3)
id male commissum ignavia hostium in bonum vertit qui, priusquam ad coniectum teli veniretur, obstupefacti audacia Romanorum relictis castris, quae munitissimis tenuerant locis, in aversas valles desiluere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 337:1)
tamquam Veiis captis, ita pavidi Veientes ad arma currunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 587:3)
adeoque constantia sua et tribunos obstupefecit et plebem ut diem ipsi sua voluntate prodicerent, trahi deinde rem sinerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 672:2)
necopinata etiam res plus trepidationis fecit, quod nihil minus quam ne victus ac prope in castris obsessus hostis memor populationis esset timeri poterat, agrestesque pavidi incidentes portis non populationem nec praedonum parvas manus, sed omnia vano augentes timore exercitus et legiones adesse hostium et infesto agmine ruere ad urbem clamabant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 26:1)
nec enim poterat pavida et consternata multitudo regi imperio.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 172:3)
transgressus inde munitiones pavidam turbam inclinatamque in partem unam castris expellit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 245:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION