라틴어 문장 검색

hostiles super ipse, ut victor, acervos, pacifera lauro crinem vittisque decorus accubat:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권25)
ipsa manu ramosque oleae vittasque precantes tradit, et obtenta submittere lumina palla et praeferre docet vacuas sine manibus urnas.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권237)
Ceterum si adiciam, quae non minus conscientiae omnium recognoscent, in templis adulteria conponi, inter aras lenocinia tractari, in ipsis plerumque aedituorum et sacerdotum tabernaculis sub isdem vittis et apicibus et purpuris thure flagrante libidinem expungi, nescio, ne plus de vobis dei vestri quam de Christianis querantur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 15장 7:2)
Idem de apparatibus interpretabimur in ipsorum honorum suggestu deputandis, quod purpurae, quod fasces, quod vittae, quod coronae, quod denique contiones et edicta et pultes pridianae sine pompa diaboli, sine imitatione daemonum non sunt.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 12장 3:1)
Erant autem filii Uictgilsi, cuius pater Uitta, cuius pater Uecta, cuius pater Uoden, de cuius stirpe multarum prouinciarum regium genus originem duxit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XV. 1:2)
Haec tibi fabellas referat positaque lucerna Deducat plena stamina longa colu, At circa gravibus pensis adfixa puella Paulatim somno fessa remittat opus.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 338)
Sit modo casta, doce, quamvis non vitta ligatos Impediat crines nec stola longa pedes.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 641)
non audeat ulla lanificam pensis imposuisse manum.
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 18)
hinc et femineus labor est, hinc pensa colusque, fusus et adposito pollice uersat opus:
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 136)
"te quoque iam uideo, Marti placitura sacerdos Ilia, Vestales deseruisse focos, concubitusque tuos furtim uittasque iacentes et cupidi ad ripas arma relicta dei."
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 526)
is cum principio statim anni, velut pensum nominis familiaeque, seditiones agrariis legibus promulgandis cieret, pestilentia coorta, minacior tamen quam perniciosior, cogitationes hominum a foro certaminibusque publicis ad domum curamque corporum nutriendorum avertit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 569:1)
stipendium exercitu Romano ab hoste in eum annum pensum et binae tunicae in militem exactae;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 587:3)
id vero minime committendum esse Fulvius dicere ut sollicitarentur criminibus dubiis sociorum fidelium animi, et subicerentur indicibus quis neque quid dicerent neque quid facerent quicquam umquam pensi fuisset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 208:1)
sed satis pensum poenarum tot veneno absumptis, tot securi percussis senatoribus credebant:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 459:2)
et hercules, si tales essetis quales esse Carthaginienses fama est, apud quos nihil societatis fides sancti haberet, in me quoque vobis quid faceretis minus pensi esse non mirarer;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 355:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION