라틴어 문장 검색

ipsum esse Dumnorigem, summa audacia, magna apud plebem propter liberalitatem gratia, cupidum rerum novarum. Complures annos portoria reliquaque omnia Haeduorum vectigalia parvo pretio redempta habere, propterea quod illo licente contra liceri audeat nemo.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 18장3)
Quin etiam iumentis, quibus maxime Galli delectantur quaeque impenso parant pretio, Germani importatis non utuntur, sed quae sunt apud eos nata, parva atque deformia, haec cotidiana exercitatione summi ut sint laboris efficiunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 4권, 2장2)
Donat auri et argenti infinitum pretium,
(CARMEN IN VICTORIAM PISANORUM231)
de qua per se scribere alio loco visum operae pretium non est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 5장6)
de qua per se scribere alio loco uisum operae pretium non est.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 5장 2:2)
longe tamen abest ut omnibus idem pretium eademve auctoritas sit tribuenda.
(켈수스, De Medicina introduction, Praefatio.109)
de qua per se scribere alio loco visum operae pretium non est.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, V De varis, lenticulis et ephelidis. 2:3)
Lemnius haec etiam gemmis extruxit et auro admiscens artem pretio trabibusque smaragdi supposuit caesas hyacinthi rupe columnas.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:50)
pretium non vile laboris Cymothoën facilem, quae nunc detrectat, habebis.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:89)
omnes paenituit pretii venumque redibat, dum vendi potuit.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:23)
advolat Armenius certo mucrone recisos edoctus mollire mares damnoque nefandum aucturus pretium;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:30)
fletus domini fingebat amantis, indomitasque mora, pretio lenibat avaras lascivasque iocis;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:59)
subfixa patenti vestibulo pretiis distinguit regula gentes:
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:116)
quamvis foedus enim mentemque obscaenior ore, ira dabit pretium;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 1:17)
iuvenes venere protervi lascivique senes, quibus est insignis edendi gloria corruptasque dapes variasse decorum, qui ventrem invitant pretio traduntque palato sidereas Iunonis aves et si qua loquendi gnara coloratis viridis defertur ab Indis, quaesitos trans regna cibos, quorumque profundam ingluviem non Aegaeus, non alta Propontis, non freta longinquis Maeotia piscibus explent.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:195)

SEARCH

MENU NAVIGATION