라틴어 문장 검색

Dixi enim de singulorum laude verborum, dixi de coniunctione eorum, dixi de numero atque forma;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 199:2)
In perpetua autem oratione, cum et coniunctionis levitatem et numerorum, quam dixi, rationem tenuerimus, tum est quasi luminibus distinguenda et frequentanda omnis oratio sententiarum atque verborum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 201:2)
Simplicia invenienda sunt, coniunctio conlocanda est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 5장 2:5)
C. Habeo de simplicibus verbis, nunc de coniunctione quaero.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 6장 1:1)
P. Numeri quidam sunt in coniunctione servandi consecutioque verborum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 6장 1:2)
ex oratione, cum aut definitio ad unum verbum revocatur aut adsumpta verba removentur aut circuitus diriguntur aut coniunctione fit unum verbum ex duobus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 7장 1:4)
contrariisque rebus in adversarios conferendis et cum eis qui disceptant aliqua coniunctionis aut causa aut spe significanda;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 8장 2:7)
sed in continentibus soluta, quae dicuntur sine coniunctione, ut plura videantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 15장 2:5)
quam cum locis manuque saepsissent, eius modi coniunctionem tectorum oppidum vel urbem appellaverunt delubris distinctam spatiisque communibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 68:3)
bene enim maiores accubitionem epularem amicorum, quia vitae coniunctionem haberet, convivium nominaverunt, melius quam Graeci, qui hoc idem tum compotationem, tum concenationem vocant, ut, quod in eo genere minimum est, id maxime probare videantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 58:5)
qua ex coniunctione naturae et quasi concentu atque consensu, quam συμπάθειαν Graeci appellant, convenire potest aut fissum iecoris cum lucello meo aut meus quaesticulus cum caelo, terra rerumque natura?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 48:6)
hac igitur mentis et ipsius divinitate et coniunctione cum externis mentibus cerni, quae sint futura.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 177:4)
Aut enim divina vis quaedam consulens nobis somniorum significationes facit, aut coniectores ex quadam convenientia et coniunctione naturae, quam vocant συμπάθειαν, quid cuique rei conveniat [ex somniis], et quid quamque rem sequatur, intellegunt, aut eorum neutrum est, sed quaedam observatio constans atque diuturna est, cum quid visum secundum quietem sit, quid evenire et quid sequi soleat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 184:3)
Etenim (ex divisione hoc secundum est) quae est continuatio coniunctioque naturae, quam, ut dixi, vocant συμπάθειαν, eius modi, ut thensaurus ex ovo intellegi debeat?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 211:1)
qua ex coniunctione naturae et quasi concentu atque consensu, quam συμπάθειαν Graeci appellant, convenire potest aut fissum iecoris cum lucello meo aut meus quaesticulus caelo, terra rerumque natura?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 48:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION