라틴어 문장 검색

Illa quidem mollis segnique obnoxia natatu reptat et attritis vix languida serpit harenis.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De torpedine2)
inquit, "quae serpit per membra silex?
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Gigantomachia60)
quae gaudia mundo, per tua lanugo cum serpere coeperit ora, cum tibi protulerit festas nox pronuba taedas!
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:390)
fluctuat hic denso crispata cacumine buxus, hic hederae serpunt, hic pampinus induit ulmos.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:53)
effera torquebant avidae praecordia curae, effugeret ne quis gladios neu perderet ullum Augusto miserante nefas.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:122)
nam pecudes, ut ante iam dixi, molli solo infigunt ungulas atque interruptas non sinunt herbarum radices serpere et condensari.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 17장 6:2)
ultra enim non serpit vaporis violentia.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 7장 2:4)
et initio ueris praecordiorum inflatione temptabatur, austrinis autem tempestatibus grauedine.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 81장 2:3)
Juvenibus quibusdam ingenuis sibi adscitis, Franklinius societates literarias plurimas instituit, quae Bostoniam, Eboracum Novum, aliasque ad urbes, paulatim serpsere.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM QUARTUM.14)
Non est nobis ferreum pectus nec dura praecordia, non ex silice natos Hyrcanae nutriere tigrides.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 3:4)
"Frigidus obsistit circum praecordia sanguis;"
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 1:5)
nempe hoc indocti, quorum praecordia nullis interdum aut levibus videas flagrantia causis;
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIII71)
Serpsit tamen latius in proximos bellum, omnisque late Cephallenia, Zacynthos et quidquid insularum in eo mari inter Ceraunios montes iugumque Maleum Aetoli belli accessio fuerunt.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM AETOLUM 4:2)
usque adeo largos haustus e fontibus magnis lingua meo suavis diti de pectore fundet, ut verear ne tarda prius per membra senectus serpat et in nobis vitai claustra resolvat, quam tibi de quavis una re versibus omnis argumentorum sit copia missa per auris.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 12:18)
est etiam quoque uti possit caelum omne manere in statione, tamen cum lucida signa ferantur, sive quod inclusi rapidi sunt aetheris aestus quaerentesque viam circum versantur et ignes passim per caeli volvunt summania templa, sive aliunde fluens alicunde extrinsecus aër versat agens ignis, sive ipsi serpere possunt, quo cuiusque cibus vocat atque invitat euntis, flammea per caelum pascentis corpora passim.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 20:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION