라틴어 문장 검색

Peractis septem milibus passuum iterum ambulat mille, iterum residit vel se cubiculo ac stilo reddit.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 1 7:1)
nam et charta adhuc superest, et dies feriatus patitur plura contexi.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 14 6:5)
Ac mihi quidem confido in hoc genere materiae laetioris stili constare rationem, cum ea potius quae pressius et astrictius, quam illa quae hilarius et quasi exsultantius scripsi, possint videri accersita et inducta.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 18 10:2)
totos dat tetricae dies Minervae, dum centum studet auribus virorum hoc, quod saecula posterique possint Arpinis quoque comparare chartis.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 21 5:3)
Id tu cum incredibili quadam suavitate sermonum, tum vel praecipue stilo assequeris.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 3 2:2)
Sunt qui audiant, sunt qui legant, nos modo dignum aliquid auribus dignum chartis elaboremus.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 16 3:3)
' Poposcit tabellas, stilum accepit, demisit caput, neminem veretur, se contemnit.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 25 4:3)
Eram cum prosocero meo, eram cum amita uxoris, eram cum amicis diu desideratis, circumibam agellos, audiebam multum rusticarum querellarum, rationes legebam invitus et cursim - aliis enim chartis, aliis sum litteris initiatus -, coeperam etiam itineri me praeparare.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 14 8:1)
sed non ideo semper pugnacem hunc et quasi bellatorium stilum suaserim.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 9 7:2)
Nam, quod M. Cicero de stilo, ego de metu sentio:
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 17 13:1)
Nam et huc tecto vehiculo undique inclusus quasi in cubiculo perveni et hic non stilo modo verum etiam lectionibus difficulter sed abstineo, solisque auribus studeo.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 21 1:2)
Ubi coepit advesperascere, iubet sterni sibi in prima domus parte, poscit pugillares stilum lumen, suos omnes in interiora dimittit;
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 27 7:2)
Ille non tollere oculos, non remittere stilum, sed offirmare animum auribusque praetendere.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 27 8:3)
Hic contra ut paulum exspectaret manu significat rursusque ceris et stilo incumbit.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 27 9:2)
Olim non librum in manus, non stilum sumpsi, olim nescio quid sit otium quid quies, quid denique illud iners quidem, iucundum tamen nihil agere nihil esse:
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 9 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION