라틴어 문장 검색

"nullus mea barbarus hostis cuspide claustra quatit, non armis, veste comisque ignotus capta passim vagus errat in urbe transalpina meam rapiens in vincula pubem."
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2238)
nunc locus Emerita est tumulo, clara colonia Vettoniae, quam memorabilis amnis Ana praeterit et viridante rapax gurgite moenia pulchra lavit.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Eulaliae Beatissimae Martyris.53)
postea totam Italiam fac ut in animo ac memoria tributim discriptam comprensamque habeas, ne quod municipium, coloniam, praefecturam, locum denique Italiae ne quem esse patiare in quo non habeas firmamenti quod satis esse possit, perquiras et investiges homines ex omni regione, eos cognoscas, appetas, confirmes, cures ut in suis vicinitatibus tibi petant et tua causa quasi candidati sint.
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 7장 7:3)
nam, cum Brutus in accusatione . Planci ex duobus lectoribus ostendisset, contraria L. Crassum patronum eius in oratione, quam de Colonia Narbonensi habuerat, suasisse iis, quae de lege Servilia dixerat, tris excitavit et ipse lectores, hisque patris eius dialogos dedit legendos;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 153:1)
ad hoc multi ex coloniis et municipiis domi nobiles.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 17장8)
Interea Manlius in Etruria plebem sollicitare egestate simul ac dolore iniuriae novarum rerum cupidam, quod Sullae dominatione agros bonaque omnis amiserat, praeterea latrones cuiusque generis, quorum in ea regione magna copia erat, nonnullos ex Sullanis coloniis, quibus lubido atque luxuria ex magnis rapinis nihil reliqui fecerat.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 28장4)
reliquos Catilina per montis asperos magnis itineribus in agrum Pistoriensem abducti eo consilio, uti per tramites occulte perfugeret in Galliam Transalpinam.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 57장2)
commeatus abunde, municipia atque coloniae patebunt;
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 58장13)
Igitur ad Catabathmon, qui locus Aegyptum ab Africa dividit, secundo mari prima Cyrene est, colonia Theraeon, ac deinceps duae Syrtes interque eas Leptis, deinde Philaenon arae, quem locum Aegyptum versus finem imperi habrere Carthaginienses, post aliae Punicae urbes.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 19장4)
et primo Tiberium, dein paucos post annos eadem ingredientem Gaium, tribunum alterum, alterum triumuirum coloniis deducendis, cum M. Fuluio Flacco ferro necauerat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 42장3)
Seneca Lucilio suo salutem Liberalis noster nunc tristis est nuntiato incendio, quo Lugdunensis colonia exusta est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 911)
Nam huic coloniae ab origine sua centensimus annus est, aetas ne homini quidem extrema.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 91 14:3)
ne Ciceronem quidem aetas mihi eripuerat, sed bellorum ciuilium furor, qui tunc orbem totum peruagabatur, intra coloniam meam me continuit:
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., chapter pr 11:5)
accusauerat illum apud Caesarem, a colonia Narbonensi rogatus.
(세네카, Controversiae, book 7, Thema: Mortua quidam uxore ex qua filium habebat, duxit aliam: sustulit ex ea filium. Habebat procuratorem in domo speciosum. Cum frequenter essent iurgia nouercae et priuigno, iussit eum emigrare: ille trans parietem habitationem conduxit. Rumor erat de a 12:4)
Bene declamauit GAVIVS SILO cui Caesar Augustus, cum frequenter causas agentem in Tarraconensi colonia audisset, plenum testimonium reddidit;
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., chapter pr 14:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION