라틴어 문장 검색

exsurge toris, invade rebellem, captivum mihi redde meum.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:224)
iam puppe vehi, iam stagna secare fervet et absentes invadere cuspide Mauros.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:234)
mirabile posset esse mihi, si fraude nova vel calle reperto barbarus ignotas invaderet inscius Alpes;
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:96)
invia quis calidi scrutatus stagna profundi Tethyos invasit gremium?
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:356)
te propter et Alpes invadi faciles cauto nec profuit hosti munitis haesisse locis:
(클라우디아누스, De Tertio Consulatu Honorii Augusti 2:32)
fines invade Sicanos et Cereris prolem patulis inludere campis, crastina puniceos cum lux detexerit ortus, coge tuis armata dolis, quibus urere cuncta, me quoque, saepe soles.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:116)
varios tum cetera saltus invasere cohors:
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:60)
namque modo adversis invadi viscera telis, nunc sibi mutatas horret nigrescere vestes, nunc steriles mediis frondere Penatibus ornos.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:27)
pernix invadit utramque cincta sinus, exerta manus, armata bipenni alternasque ferit totisque obnixa trementes viribus impellit.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:250)
iam cupio Stygiis invadere nubibus astra, iam flatu violare diem, laxare profundo frena mari, fluvios ruptis inmittere ripis et rerum vexare fidem."
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:29)
tunc in canitiem mutatis sponte colubris longaevum mentita senem rugisque severas persulcata genas et ficto languida passu invadit muros Elusae, notissima dudum tecta petens, oculisque diu liventibus haesit peiorem mirata virum, tum talia fatur:
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:61)
alii per Caspia claustra Armeniasque nives inopino tramite ducti invadunt Orientis opes.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:16)
quid partem invadere temptat?
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:84)
hoc absens invadit viscera ferro."
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:240)
At ego, cum aut magnitudinem totius rei quasi quandam vastitatem corporis aut partium eius velut singulorum membrorum subtilitatem dispicio,vereor, ne supremus ante me dies occupet quam universam disciplinam ruris possim cognoscere.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 머리말 21:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION