라틴어 문장 검색

qui cum nihil habeant, nihil possideant, profecto nihil commodi temporalis ab eis vel adipisci poterit quis vel sperare.
(DE AMICITIA, CAPUT X. Amicitia spiritualis. Vera. Amicitiae fons. Amoris origo. 1:7)
Verum quod ipse vir magnarum opum nihil pro his mercedis a rege speraverit, hinc advertere perspicuum est, quod omnes delicias divitias que civitatis pronius offerenti, nihil suscipere acquievit, suis volens esse contentus.
(DE AMICITIA, CAPUT X. Amicitia spiritualis. Vera. Amicitiae fons. Amoris origo. 2:3)
Nihilominus et illorum, qui secundum speratae utilitatis modum, quantitatem amicitiae metiuntur.
(DE AMICITIA, CAPUT X. Amicitia spiritualis. Vera. Amicitiae fons. Amoris origo. 2:13)
Quos maxime in amicitiam quasi exercitatiores assumendos dixerim, qui vitia virtute vincentes, tanto securius possidentur, quanto fortius, etiam tentantibus vitiis, resistere consuerunt.
(DE AMICITIA, CAPUT XV. Qui idonei. Amicitia dissuenda, non rumpenda. 1:11)
"Dens putridus, inquit, et pes lassus, qui sperat super infideli in die angustiae" (Prov.
(DE AMICITIA, CAPUT XIX. Fides amicitiae. 1:14)
Hi sic amicos sicut boves suos diligunt, ex quibus aliquid commodi se sperant esse capturos;
(DE AMICITIA, CAPUT XX. Intentio. 1:5)
sperans, ut postea confessus est, hac me praesumptione offensum, ad id posse quod petebat, facilius inclinari.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 1:33)
Vltra sese posse studet Natura suumque Supra se metitur opus, sic uincere fertur Artifices alios, quod se superasse fatetur.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 2:6)
Sic logice uires artis subtiliter huius Argumenta premunt logiceque sophismata uincunt:
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 20:1)
Vincimur et uictas pedibus summittit Herinis Et grauibus nostra castigat colla cathenis".
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 26:15)
Materie neutra succumbit, neutra sorori Cedit et ex equo certant utra uincere possit.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 32:3)
Quid melius sperare potest, quid maius et ultra Quid poterit uelle mentis conceptus honeste?
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 34:11)
non tanto uicta labore Cedo nec ignaue mendico quietis asylum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 34:34)
Non tamen a tanto debet secedere uoto Instans propositum nec citra prelia uinci, Quamuis ad tantas operas tantumque laborem Nature suspiret opus citraque residat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 6:4)
Nec Fronesis sola, distans, contraria, discors Nos omnes pacis conformi lege iugatas Diuidet in partes ut amoris uincla relaxet, Sed pocius constans, congaudens, consona, concors, In nostram mentem ueniet nec uicta labore Cedere credatur citra preludia lucte, Vel tumido flatu perflare superbia mentem, Vel sibi liuor edax animi mordere recessus.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 16:34)

SEARCH

MENU NAVIGATION