라틴어 문장 검색

obtrectatio autem est, ea quam intellegi ζηλοτυπίαν volo, aegritudo ex eo, quod alter quoque potiatur eo quod ipse concupiverit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 17:6)
misericordia est aegritudo ex miseria alterius iniuria laborantis (nemo enim parricidae aut proditoris supplicio misericordia commovetur);
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 18:1)
quem ad modum igitur temperantia sedat adpetitiones et efficit, ut eae rectae rationi pareant, conservatque considerata iudicia mentis, sic huic inimica intemperantia omnem animi statum inflammat conturbat incitat, itaque et aegritudines et metus et reliquae perturbationes omnes gignuntur ex ea.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 22:2)
quaedam autem humanitatis quoque habent primam speciem, ut misericordia aegritudo metus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 32:4)
inportant enim aegritudines anxias atque acerbas animosque adfligunt et debilitant metu;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 34:4)
Quid autem est non miserius solum, sed foedius etiam et deformius quam aegritudine quis adflictus debilitatus iacens?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 35:3)
atque ut haec tabificae mentis perturbationes sunt, aegritudinem dico et metum, sic hilariores illae, cupiditas avide semper aliquid expetens et inanis alacritas, id est laetitia gestiens, non multum differunt ab amentia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 36:1)
quod qui faciet, non aegritudine solum vacabit, sed etiam perturbationibus reliquis omnibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 38:2)
quaeramus enim modum aegritudinis, in qua operae plurimum ponitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 40:2)
nata esset aegritudo nova, sed ea modica.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 40:7)
si pro singulis malis aegritudines accederent, summa ea fieret, quae non sustineretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 40:10)
aegritudo autem ceteraeque perturbationes amplificatae certe pestiferae sunt:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 42:1)
imperia severiora nulla esse putant sine aliqua acerbitate iracundiae;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 43:6)
Ipsam aegritudinem, quam nos ut taetram et inmanem beluam fugiendam diximus, non sine magna utilitate a natura dicunt constitutam, ut homines castigationibus reprehensionibus ignominiis adfici se in delicto dolerent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 45:1)
Reliquas quoque partis aegritudinis utilis esse dicunt, misericordiam ad opem ferendam et calamitates hominum indignorum sublevandas;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 46:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION