라틴어 문장 검색

Nec inferes abominationem in domum tuam, ne fias anathema sicut et illa est; quasi spurcitiam detestaberis et velut inquinamentum ac sordes abominationi habebis, quia anathema est.
역겨운 것을 너희 집에 들여놓아서는 안 된다. 그러면 너희도 그것처럼 전멸할 것이다. 그것은 전멸하게 되어 있는 물건이므로, 너희는 그것을 철저히 혐오하고 역겨워해야 한다.” (불가타 성경, 신명기, 7장26)
Sed divina misericordia, quae semper innocentibus solet subvenire, impiam impiorum meditationem maxima ex parte frustrata est, quo non per omnia evenirent, sicut proposuerant.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 96 101:8)
Cur impia nupsi, Si miserum factura fui?
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE PLAGA ILLA CORPORIS 2:7)
Ac si dicatur ex hoc maximam impios condemnationem juste incurrere, quia tanto divino beneficio ingrati inexcusabiles exstiterunt, missum etiam a Patre Filium respuentes.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 15:19)
Sic quippe cum ejus passio in Sapientia manifeste prophetaretur, inter caetera ab impiis dictum est:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 28:9)
Quod enim ante omnia tempora, et super omnia tempora incommutabiliter manet unigenitus Filius tuus coaeternus tibi, et quia de plenitudine ejus accipiunt animae, ut beatae sint, et quia participatione manentis in se sapientiae renovantur ut sapientes sint, est ibi. Quod autem pro impiis mortuus est non est ibi.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 60:18)
Quicunque, inquiunt, Filium addunt, anathema incurrunt.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 52:6)
Alioquin cum unumquodque illorum conciliorum proprium composuerit atque instituerit symbolum, sintque ipsa symbola ab invicem verbis diversa, ac fortasse quibusdam sententiis, cum unum nonnunquam contineat quod alterum non habeat, profecto anathematis reus esset, qui uno recepto caetera symbola confitendo recitaret vel reciperet.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 52:14)
Licet nos aut angelus de coelo evangelizaret vobis praeter id quod evangelizamus vobis, anathema sit, sicut praedixi.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 53:11)
Si quis vobis evangelizaverit praeter id quod accepistis, anathema sit (Gal. I, 8, 9).
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 53:13)
Furebat impius miles lustrata urbe, ardendo ad flagitium, quo posset placere tyranno, qui solo crudelitatis studio iusserat perire innoxios.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 7:15)
Tunc sanctus rex Edmundus in palatio ut membrum Christi proiectis armis capitur, et vinculis artioribus artatus constringitur, atque innocens sistitur ante impium ducem, quasi Christus ante Pilatum praesidem, cupiens eius sequi vestigia qui pro nobis immolatus est hostia.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 12:3)
Christus uenit humiles erigere, peccatores iustificare, ille e contra humiles eiciet, peccatores magnificabit, impios exaltabit semper que uicia, que sunt contraria uirtutibus, docebit, legem euangelicam dissipabit, demonum culturam in mundo reuocabit, gloriam propriam queret et omnipotentem Deum se nominabit.
(ADSO DERUENSIS, DE ORTU ET TEMPORE ANTICHRISTI 1:11)
A Genii templo tales anathema merentur, Qui Genio decimas, et sua jura negant.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 1:33)
eas vero quae eloquentissimae contradictionis insultibus ejus leges expugnare conantur, aeterni anathematis exclusione suspendat, cum philosophicae assertionis auctoritas maximarum plerasque diversis facultatibus fateatur esse communes;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:22)

SEARCH

MENU NAVIGATION