라틴어 문장 검색

Volscos species armatorum peditum, quos et plures esse et Romanos putabant, fremitus hinnitusque equorum, qui et insueto sedente equite et insuper aures agitante sonitu saeviebant, intentos velut ad impetum hostium tenuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 700:2)
haec ubi inter signa peditum dicta dedit, avolat deinde ad equites:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 677:1)
peditum acies et consul ipse visque omnis belli fertur in castra, captisque cum ingenti caede maiore praeda potitur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 680:1)
quae ubi inlatis ex transverso signis degravabant prope circumventum cornu, equites duarum legionum sescenti fere ex equis desiliunt cedentibusque iam suis provolant in primum simulque et hosti se opponunt et aequato primum periculo, pudore deinde animos peditum accendunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 693:1)
eques inter ordines peditum tectus se ad equos recipit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 697:1)
non posse illos resistere sibi, quibus conferta peditum acies cessisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 779:3)
adorti peditum aciem nuntios ad consules rei gestae mittunt, ubi iam inclinabatur hostium acies.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 781:2)
secuta peditum acies ingenti vi conflixit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 200:2)
ipse postero die cum Etrusci pleni animorum ab pristini diei meliore occasione quam pugna in aciem processissent, cunctatus parumper, dum speculatores referrent Quinctium evasisse in iugum propinquum arci Fidenarum, signa profert peditumque aciem instructam pleno gradu in hostem inducit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 354:1)
signa nunc resistentia deseruntur ab antesignanis, nunc inter suos manipulos recipiuntur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 407:1)
itaque primo statim proelio cum dictator equitatu immisso antesignanos hostium turbasset, legionum inde signa inferri propere iussit signiferumque ex suis unum cunctantem occidit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 508:1)
profectus ingentibus peditum equitumque copiis in Tricastinos venit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 385:2)
emissum etiam signum Camilli iussu in hostium aciem ferunt, idque ut repeteretur concitatos antesignanos;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 83:1)
et donec armati confertique abibant, peditum labor in persequendo fuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 136:1)
neque alter tribunus rei defuit sed missus a collega restituente peditum aciem ad equites, non castigando - ad quam rem leviorem auctorem eum culpae societas fecerat - sed ab imperio totus ad preces versus orare singulos universosque ut se reum fortunae eius diei crimine eximerent:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 259:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION