라틴어 문장 검색

Itaque uti vectis sub onere subiectus, si per medium premitur, durior est neque incumbit, cum autem caput eius summum deducitur, faciliter onus extollit, similiter vela, cum sunt per medium temperata, minorem habent virtutem, quae autem in capite mali summo conlocantur discedentia longius a centro, non acriore sed eodem flatu, pressione cacuminis vehementius cogunt progredi navem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 3장17)
in qua parte autem est curvatura, in quibus procurrunt cacumina angulorum, eo foramina convertantur, et contractura latitudinis redeat introrsus sexta parte, foramen autem oblongius sit tanto, quantam epizygis habet crassitudinem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 11장22)
motare cacumina quasi hoc genus saltationis vult esse in arboribus, cacuminum motum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEXTA., commline 283)
nimbosa cacumina semper enim, quamvis aliis caeli partibus serenis, Leucatae montis cacumen nubibus tectum est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 2749)
Fit quoque uti montis vicina cacumina caelo quam sint quoque magis, tanto magis edita fument adsidue fulvae nubis caligine crassa propterea quia, cum consistunt nubila primum, ante videre oculi quam possint tenvia, venti portantes cogunt ad summa cacumina montis;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 15:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION