라틴어 문장 검색

Quare pronuntiandum est, nec ulla trepidatione dubitandum, quod quemadmodum per se constantis quantitatis unitas principium et elementum est, ita et ad aliquid relatae quantitatis aequalitas mater est. Demonstravimus enim, quod hinc et eius procreatio prima foret et in eam rursus postrema solutio.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Quemadmodum ad aequalitatem omnis inaequalitas reducatur 5:2)
et xxv ex x et xv. Idemque in sequenti ordine quadratorum constans atque inmutabile repperitur.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Qui figurati numeri ex quibus figuratis numeris fiant, inque eo quod triangulus numerus omnium reliquorum principium sit. 1:6)
Hoc accedebat ut locus illa planitie aequitate ornaretur, et diei solisque serenitate ut mirificum, ut optandum tempus prope ab diis inmortalibus illud tributum esset ad proelium committendum.
(카이사르, 히스파니아 전기 29:7)
Interdum aequitas loci adversarios efflagitabat ut tali contenderent condicione ad victoriam.
(카이사르, 히스파니아 전기 29:12)
Is eo tempore erat Ravennae exspectabatque suis lenissimis postulatis responsa, si qua hominum aequitate res ad otium deduci posset.
(카이사르, 내란기, 1권 5:10)
Se vero, ut operibus anteire studuerit, sic iustitia et aequitate velle superare.
(카이사르, 내란기, 1권 32:17)
Sed fiebat aequitate decreti et humanitate Treboni, qui his temporibus clementer et moderate ius dicendum existimabat, ut reperiri non possent, a quibus initium appellandi nasceretur.
(카이사르, 내란기, 3권 20:4)
Sibi quidem persuaderi cognitis suis postulatis atque aequitate condicionum perspecta eum neque suam neque populi Romani gratiam repudiaturum.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 40장3)
ut animi aequitate plebem contineant, cum suas quisque opes cum potentissimis aequari videat.
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 22장4)
Bibit hera, bibit herus, bibit miles, bibit clerus, bibit ille, bibit illa, bibit servus cum ancilla, bibit velox, bibit piger, bibit albus, bibit niger, bibit constans, bibit vagus, bibit rudis, bibit magus.
(CARMINA BURANA 5:1)
Moritur Constantius imperator, qui cognominatus est Monomachus;
(BREVE CHRONICON NORTHMANNICUM, 1054 10:1)
constantia, parvum praefecisse orbi;
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:249)
Scio quosdam, Publi Silvine, prudentes agricolas pecoris abnuisse curam, gregariorumque pastorum velut inimicam suae professionis disciplinam constantissime repudiasse.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 머리말 1:1)
quis denique ultor aut vindex constantior?
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 12장 1:9)
Nam semper circa septa et intra aedificium consistere, immo ne longius quidem recedere debent, satisque pulchre funguntur officio, si et advenientem sagaciter odorantur,et latratu conterrent, nec patiuntur propius accedere,vel constantius appropinquantem violenter invadunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 12장 7:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION