라틴어 문장 검색

Hic et urbem ab Hercule conditam Capsam, in media Africa siti anguibus harenisque vallatam, mira quadam felicitate superavit, et saxeo inditam monti Molucham urbem per Ligurem aditu arduo inaccessoque penetravit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM IVGURTHINUM 14:1)
Visum est Caesari Augusto gentem aditu difficillimam sum-movere.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM DACICUM 2:1)
Nunc igitur quoniam certissima corpora quaedam sunt, quae conservant naturam semper eandem, quorum abitu aut aditu mutatoque ordine mutant naturam res et convertunt corpora sese, scire licet non esse haec ignea corpora rerum.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 17:14)
nam quae cumque retro parte interiore latebunt, inde tamen, quamvis torte penitusque remota, omnia per flexos aditus educta licebit pluribus haec speculis videantur in aedibus esse.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 12:2)
Temptanti mihi, Postumiane, aditus tuos et mollissima consultandi tempora commodo adsunt feriae quas indulget magna pars mensis Iano dicati.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, II. 1:2)
Quam ob causam Romani qui aditum tuebantur territi profugerunt:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, IX. 18:1)
Sed nos, quos crassa Minerva dedecet, non patiamur abstrusa esse adyta sacri poematis, sed archanorum sensuum investigato aditu doctorum cultu celebranda praebeamus reclusa penetralia.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIV. 13:1)
Occupat Aeneas aditum corpusque recenti Spargit aqua.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, I. 8:4)
Cuius significatus exemplum executus est, cum de luco et aditu inferorum sacro utroque loqueretur:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, III. 3:2)
Sed *Caecilius Gallus, vir doctissimus, in libro de significatione verborum quae ad ius civile pertinent secundo vestibulum dicit esse non in ipsis aedibus neque aedium partem, sed locum ante ianuam domus vacuum, per quem de via aditus accessusque ad fores aedium sit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VIII. 16:1)
Hos inter montes, media qui valle premuntur, Perpetuis quondam latuere paludibus agri, Flumina dum campi retinent, nec pervia Tempe Dant aditus pelagi;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 3:43)
Sed si praenoscere casus Contentus, facilesque aditus multique patebunt Ad verum:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 5:55)
Habes aditum mansurae in saecula famae.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 1:39)
Sed abest defensor ubique Caesar, et hos aditu gladiis, hos ignibus arcet:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 5:28)
Caesaris auxiliis aditus et libera ponti Ostia permisit.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 5:44)

SEARCH

MENU NAVIGATION