라틴어 문장 검색

"inde vaporata lector mihi ferveat aure, non hic qui in crepidas Graiorum ludere gestit sordidus et lusco qui possit dicere lusce sese aliquem credens, Italo quod honore supinus fregerit heminas Arrcti aedilis iniquas, nec qui abaco numeros et secto in pulvere metas scit risisse vafer, multum gaudere paratus, si cynico barbam petulans nonaria vellat."
(페르시우스, 풍자, satire 1100)
ergo ubi commota fervet plebecula bile, fert animus calidae fecisse silentia turbae maiestate manus, quid deinde loquere?
(페르시우스, 풍자, satire 45)
"grande locuturi nebulas Helicone legunto, si quibus aut Prognes aut si quibus olla Thyestae fervebit saepe insulso cenanda Glyconi."
(페르시우스, 풍자, satire 54)
Interim dum ille omnium textorum dicta inter lusum consumit, gustantibus adhuc nobis repositorium allatum est cum corbe, in quo gallina erat lignea patentibus in orbem alis, quales esse solent quae incubant ova.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 33:5)
sociorum olla male fervet, et ubi semel res inclinata est, amici de medio.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 38:33)
Ipse Trimalchio cum graviter ingemuisset superque brachium tanquam laesum incubuisset, concurrere medici, et inter primos Fortunata crinibus passis cum scypho, miseramque se atque infe licem proclamavit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 54:4)
Sanguen illi fervet, tu melior esto.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 59:3)
Nec intra rixam tumultus constitit, sed candelabrum etiam super mensam eversum et vasa omnia crystallina comminuit et oleo ferventi aliquot convivas respersit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 64:20)
iam classes fluitare mari totasque per Alpes fervere Germano perfusas sanguine turmas.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 123:12)
Sic sine concubitu textis apis excita ceris fervet et audaci milite castra replet.
(페트로니우스, 사티리콘, POEMS 17:4)
Ego, quem Pierio mater enixa est iugo, In quo tonanti sancta Mnemosyne Iovi Fecunda novies artium peperit chorum, Quamvis in ipsa paene natus sim schola Curamque habendi penitus corde eraserim Et laude invicta vitam in hanc incubuerim, Fastidiose tamen in coetum recipior.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Phaedrus ad Eutychum.8)
Repraesentavit in se poenam facinoris Et ferro incubuit, quod credulitas strinxerat.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Poeta14)
Sed Marium una civitas publice multique privati reum peregerunt, in Classicum tota provincia incubuit.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 9 4:1)
et cum exanimem putarent, abiciunt in fervens pavimentum, ut experirentur an viveret.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 14 2:4)
Mirum est quam efficiat in quod incubuit.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 7 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION