라틴어 문장 검색

non aliam ob culpam baccho c. o. a. victimae numi- nibus aut per similitudinem aut per contrarietatem immolantur:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 3801)
nam cum numinibus ceteris varie pro qualitate regionum sacrificetur - ut Veneri Paphiae tantum de ture, unde est "haud equidem tali me dignor honore", Genetrici vero, id est Romanae, etiam de victimis - , Libero ubique caper immolatur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 3805)
qui cum susceptos hospites immolaret, ab Hercule interemptus est, cum etiam eum voluisset occidere.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 52)
Busiris, Aegypti rex, omnibus annis Iovi ho- spites immolabat:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 56)
primus autem Thyestes alienigena immolatus originem sacrificio dedit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 58)
qui cum Iovi hospites immolaret, pari exemplo mactatus est ab Hercule, ipsum quoque ausus aris admovere.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 511)
aut certe ideo 'facessit', quia plures hostias immolavit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 5473)
"cum, si ratio, non instigatio daemonis iudicaret, essent urguendi magis, non ut diffiterentur se Christianos, sed ut de incestis stupris, de inpiatis sacris, de infantibus immolatis faterentur."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 28장 1:7)
"Nisi quod vos et totos asinos in stabulis cum vestra vel sua Epona consecratis et eosdem asinos cum Iside religiose decoratis, item boum capita et capita vervecum et immolatis et colitis, de capro etiam et homine mixtos deos et leonum et canum vultu deos dedicatis."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 28장 1:14)
"Merito ei in nonnullis Africae partibus a parentibus infantes immolabantur, blanditiis et osculo comprimente vagitum, ne flebilis hostia im- molaretur."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 30장 1:8)
"Tauris etiam Ponticis et Aegyptio Busiridi ritus fuit hospites immolare, et Mercurio Gallis humanas vel inhumanas victimas caedere, Romani Graecum et Graecam, Gallum et Gallam sacrificii viventes obruere, hodieque ab ipsis Latiaris Iuppiter homicidio colitur, et quod Saturni filio dignum est, mali et noxii hominis sanguine saginatur."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 30장 1:9)
hunc isti aiunt, cum taurum immolavisset, excepisse sanguinem patera et eo poto mortuum concidisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 11장 1:2)
nam qui totos dies precabantur et immolabant, ut sibi sui liberi superstites essent, superstitiosi sunt appellati, quod nomen patuit postea latius;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 72:1)
neque Herculi quisquam decumam vovit umquam, si sapiens factus esset - quamquam Pythagoras, cum in geometria quiddam novi invenisset, Musis bovem immolavisse dicitur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 89:1)
sed id quidem non credo, quoniam ille ne Apollini quidem Deli hostiam immolare voluit, ne aram sanguine aspergeret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 89:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION