라틴어 문장 검색

E contrario neque creaturis prodessemus, cum earum proprium verumque locum non agnosceremus, ac iniuria ex iis id quaereremus, quod earum tenuitas praestare non posset.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 118:5)
89. Huius mundi creaturae bonum sine domino considerari non possunt:
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 120:1)
Haud casu in hymno quo per creaturas Deum laudat, sanctus Franciscus hanc sententiam addit:
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 122:4)
Quocirca verum quoque est neglegentiam vel immanitatem adversus alias huius mundi creaturas quodammodo in homines tractandos semper recidere.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 123:2)
Quodvis cuiuslibet creaturae tormentum “humanae dignitati est contrarium”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 123:4)
Omnia inter se conexa et apta sunt, atque nos omnes homines ut fratres sororesque in mira quadam peregrinatione coniungimur, amore devincti, quem in unamquemque creaturam Deus infundit, et qui nos in vicem coniungit, blando affectu, fratri soli, sorori lunae, fratri flumini ac matri terrae.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 123:7)
Cum suis colloquens discipulis, eosdem ad paternam necessitudinem agnoscendam invitabat, quam Deus omnibus cum suis creaturis habet, atque ipsis moventi blandimento memorabat quomodo suos ob oculos unaquaeque earum magnum habeat pondus:
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 129:3)
98. Iesus plena cum creaturis concordia vivebat, et alii mirabantur:
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 131:1)
Tali modo, huius mundi creaturae non iam ostenduntur sicut mera naturae realitas, quia Resuscitatus arcane eas involvit easque ad plenitudinis statum dirigit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 133:5)
118. Haec condicio ducit nos ad constantem schizophreniam, quae tum exaltationem technocraticam, in aliis creaturis eorum bonum haud agnoscentem, complectitur, tum utique reactionem hominis omne peculiare bonum negantem.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 156:1)
Cum christiana mens vindicat in hominem peculiare bonum supra ceteras creaturas, locum praebet aestimationi cuiusque personae humanae et hoc modo efficit ut alius agnoscatur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 157:3)
Hoc modo operarii et artifices «creaturam laboris confirmabunt» (Eccli 38,39).
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 164:3)
Spiritalitas christiana, simul cum admiratione contemplativa creaturarum quam apud sanctum Franciscum Assisiensem invenimus, copiosam etiam et sanam operis conceptionem explanavit, quam, exempli gratia, in vita beati Caroli de Foucauld eiusque discipulorum agnoscere possumus.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 165:4)
Quivis usus et experimentum “integritatis creationis religiosam postulat observantiam”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 171:5)
136. Ceterum sollicitudinis profecto est causa quod quidam motus oecologici integritatem ambitus defendunt et merito iureque definitos limites postulant scientificae inquisitionis, dum nonnumquam eadem principia vitae humanae non adhibent.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 177:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION