라틴어 문장 검색

vos autem, hoc est populus Romanus, invicti ab hostibus, imperatores omnium gentium, satis habebatis animam retinere.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 31장37)
Itaque ex sententia omnibus rebus paratis compositisque in Numidiam proficiscitur, magna spe civium cum propter artis bonas tum maxime quod aduersum divitias invictum animum gerebat et auaritia magistratuum ante id tempus in Numidia nostrae opes contusae hostiumque auctae erant.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 43장5)
Mors necessitatem habet aequam et invictam.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 30 11:1)
Sed nec quae repellit timet, nec miratur quae elegit, si modo magnus illi et invictus animus est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 31 6:6)
Recto tibi invictoque moriendum est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 37 2:6)
mundus quoque, aeterna res et invicta, mutatur nec idem manet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 58 24:2)
animus intuens vera, peritus fugiendorum ac petendorum, non ex opinione, sed ex natura pretia rebus inponens, toti se inserens mundo et in omnes eius actus contemplationem suam mittens, cogitationibus actionibusque intentus, ex aequo magnus ac vehemens, asperis blandisque pariter invictus, neutri se fortunae summittens, supra omnia quae contingunt acciduntque eminens, pulcherrimus, ordinatissimus cum decore tum viribus, sanus ac siccus, inperturbatus, intrepidus, quem nulla vis frangat, quem nec adtollant fortuita nec deprimant;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 6:3)
Magnus Scipio, qui Numantiam cludit et conprimit cogitque invictas manus in exitium ipsas suum verti;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 13:3)
Illa rursus libera et invicta opera virtutis, quae non ideo magis adpetenda sunt, si benignius a fortuna tractantur, nec minus, si aliqua iniquitate rerum premuntur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 23:4)
Uror, sed invictus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 67 16:1)
In oculos nunc mihi manus intentat ille, qui omnium animum aestimat ex suo, quod dicam paria bona esse honeste iudicantes et honeste pericli tantis, quod dicam paria bona esse eius, qui triumphat, et eius, qui ante currum vehitur invictus animo.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 22:1)
Series invicta et nulla mutabilis ope inligavit ac trahit cuncta.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 77 12:11)
quanto facilius animus conroborari possit, ut fortunae ictus invictus excipiat, ut proiectus, ut conculcatus exsurgat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 80 3:3)
haec acerrimas gentes bellicosasque hostibus tradidit, haec multorum annorum pertinaci bello defensa moenia patefecit, haec contumacissimos et iugum recusantes in alienum egit arbitrium, haec invictos acie mero domuit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 83 22:2)
invictus ex alto dolores suos spectat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 29:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION