라틴어 문장 검색

ne secutis quidem diebus odii gaudii, irae tristitiae, ullius denique humani adfectus signa dedit, non cum laetantis accusatores aspiceret, non cum filios maerentis.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 38장5)
hique primo laetari, mox gliscente pernicie cum arma militum interiecissent, caesi milites;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 54장5)
nec leve auxilium in classe, crebras occasiones, quia Nero multo apud Puteolos et Misenum maris usu laetabatur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 51장4)
atque ubi dicendam ad causam introissent, laetatum erga coniuratos et fortuitus sermo et subiti occursus, si convivium, si spectaculum simul inissent, pro crimine accipi, cum super Neronis ac Tigellini saevas percontationes Faenius quoque Rufus violenter urgeret, nondum ab indicibus nominatus, et quo fidem inscitiae pararet, atrox adversus socios.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 58장4)
quo laetor magis oblatum nobis iudicem, qui me vel in futurum vetet versus facere, vel, quod iam pridem opto, sua quoque auctoritate compellat, ut omissis forensium causarum angustiis, in quibus mihi satis superque sudatum est, sanctiorem illam et augustiorem eloquentiam colam.'
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 4장 2:1)
nec quisquam audita morte Agricolae aut laetatus est aut statim oblitus.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 43장 1:3)
satis constabat lecto testamento Agricolae, quo coheredem optimae uxori et piissimae filiae Domitianum scripsit, laetatum eum velut honore iudicioque.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 43장 4:1)
Nullam caedem Otho maiore laetitia excepisse, nullum caput tam insatiabilibus oculis perlustrasse dicitur, seu tum primum levata omni sollicitudine mens vacare gaudio coeperat, seu recordatio maiestatis in Galba, amicitiae in Tito Vinio quamvis immitem animum imagine tristi confuderat, Pisonis ut inimici et aemuli caede laetari ius fasque credebat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 44장1)
apud insulam Capreas ueterrimae ilicis demissos iam ad terram languentisque ramos conualuisse aduentu suo, adeo laetatus est, ut eas cum re p. Neapolitanorum permutauerit Aenaria data.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 92장 2:1)
Morte eius ita laetatus est populus, ut ad primum nuntium discurrentes pars:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 75장 1:1)
asturconem, quo maxime laetabatur, posteriore corporis parte in simiae speciem transfiguratum ac tantum capite integro hinnitus edere canoros.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 46장 1:3)
contra senatus adeo laetatus est, ut repleta certatim curia non temperaret, quin mortuum contumeliosissimo atque acerbissimo adclamationum genere laceraret, scalas etiam inferri clipeosque et imagines eius coram detrahi et ibidem solo affligi iuberet, nouissime eradendos ubique titulos abolendamque omnem memoriam decerneret.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 23장 1:3)
Brevi deinde ratio mitigavit dolorem, habilesque militiae et ad omnia parati laetabantur sarcinarum potius quam disciplinae fecisse iacturam.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 6장 19:1)
Qui dum laetatur adventu amici, simulque noscendi, quae rex ageret, avidus - quippe longo intervallo nullam ab eo epistulam acceperat - Polydamanta requiri iubet.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 2장 20:1)
ludi etiam convivales extraxere tempus nunc laetantibus coniuratis, quod sopitum adgressuri essent, nunc sollicitis, ne in lucem convivium extraheret.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 6장 17:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION