라틴어 문장 검색

Haud facile animus verum providet, ubi illa officiunt, neque quisquam omnium lubidini simul et usui paruit.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 51장2)
si lubido possidet, ea dominatur, animus nihil valet.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 51장4)
Sed ea malo dicere, quae maiores nostri contra lubidinem animi sui recte atque ordine fecere.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 51장6)
Tempus, dies, fortuna, cuius lubido gentibus moderatur.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 51장47)
Saepenumero, patres conscripti, multa verba in hoc ordine feci, saepe de luxuria atque avaritia nostrorum civium questus sum multosque mortalis ea causa advorsos habeo.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 52장13)
Qui mihi atque animo meo nullius umquam delicti gratiam fecissem, haud facile alterius lubidini male facta condonabam.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 52장14)
domi industria, foris iustum imperium, animus in consulundo liber, neque delicto neque lubidini obnoxius.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 52장36)
Pro his nos habemus luxuriam atque avaritiam, publice egestatem, privatim opulentiam.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 52장37)
postremo quaecumque dici aut fingi queunt ignaviae luxuriaeque probra, ea in illo exercitu cuncta fuere et alia amplius.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 44장10)
Neque id tempus ex aliorum more quieti aut luxuriae concedit, sed, quoniam armis bellum parum procedebat, insidias regi per amicos tendere et eorum perfidia pro armis uti parat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 61장3)
Ita iniustissime luxuria et ignavia, pessimae artes, illis, qui coluere eas, nihil officiunt, rei publicae innoxiae cladi sunt.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 85장80)
cibus illis aduersum famem atque sitim, non libidini neque luxuriae erat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 89장10)
Quemadmodum desiderare delicatas res luxuriae est, ita usitatas et non magno parabiles fugere dementiae.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 5 5:1)
Unum exemplum luxuriae aut avaritiae multum mali facit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 7 7:1)
Accedant statuae et picturae et quicquid ars ulla luxuriae elaboravit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 16 8:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION