라틴어 문장 검색

Nam Spurinna Bructerum regem vi et armis induxit in regnum, ostentatoque bello ferocissimam gentem, quod est pulcherrimum victoriae genus, terrore perdomuit.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 7 2:1)
Ego et Cornelius Tacitus, adesse provincialibus iussi, existimavimus fidei nostrae convenire notum senatui facere excessisse Priscum immanitate et saevitia crimina quibus dari iudices possent, cum ob innocentes condemnandos, interficiendos etiam, pecunias accepisset.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 11 2:2)
Factum est senatus consultum perquam honorificum, ut darer provincialibus patronus si ab ipso me impetrassent.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 4 3:2)
Est enim nudum, nec aut vitia si qua sunt celat, aut laudes parum ostentat.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 6 2:1)
esse enim se provinciales et ad omne proconsulum imperium metu cogi.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 9 14:2)
hoc illum onerabat quod homo simplex et incautus quaedam a provincialibus ut amicus acceperat - nam fuerat in eadem provincia quaestor -. Haec accusatores furta ac rapinas, ipse munera vocabat.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 9 6:1)
Permultum interest mea te ostentare, tecum circumire.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 6 8:2)
quaesitum est, an provinciales ut socios ministrosque proconsulis plecti oporteret;
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 29 8:5)
Eritne quam postea uxoribus nostris ostentare possimus?
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 19 7:2)
Egregie facis - inquiro enim - et persevera, quod iustitiam tuam provincialibus multa humanitate commendas;
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 5 1:1)
'Italicus es an provincialis?
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 23 2:5)
Qua ex causa, cum patronum me provinciales optassent contra Marium Priscum, et petii veniam huius muneris et impetravi.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 3 A 2:1)
Provinciales, credo, prospectum sibi a me intellegent.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 18 2:2)
TRAIANUS PLINIO Et solvisse vos cum provincialibus dis immortalibus vota pro mea salute et incolumitate et nuncupasse libenter, mi Secunde carissime, cognovi ex litteris tuis.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 361)
Praeivimus et commilitonibus ius iurandum more sollemni, eadem provincialibus certatim pietate iurantibus.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 522)

SEARCH

MENU NAVIGATION