라틴어 문장 검색

Hic una e multis, quae maxima natu, Pyrgo, tot Priami natorum regia nutrix:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 24:17)
Tu quoque litoribus nostris, Aeneia nutrix, aeternam moriens famam, Caieta, dedisti;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 1:1)
quale portentum neque militaris Daunias latis alit aesculetis nec Iubae tellus generat, leonum arida nutrix.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 223)
me fabulosae Volture in Apulo nutricis extra limina Pulliae ludo fatigatumque somno fronde nova puerum palumbes texere, mirum quod foret omnibus quicumque celsae nidum Aceruntiae saltusque Bantinos et arvum pingue tenent humilis Forenti, ut tuto ab atris corpore viperis dormirem et ursis, ut premerer sacra lauroque conlataque myrto non sine dis animosus infans.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 45)
o quamvis neque te munera nec preces nec tinctus viola pallor amantium nec vir Pieria paelice saucius curvat, supplicibus tuis parcas, nec rigida mollior aesculo nec Mauris animum mitior anguibus:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 104)
sive te rupes et acuta leto saxa delectant, age te procellae crede veloci, nisi erile mavis carpere pensum regius sanguis dominaeque tradi barbarae paelex.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 2721)
intererit multum, Davusne loquatur an heros, maturusne senex an adhuc florente iuventa fervidus, et matrona potens an sedula nutrix, mercatorne vagus cultorne virentis agelli, Colchus an Assyrius, Thebis nutritus, an Argis.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 4:12)
sub nutrice puella velut si luderet infans, quod cupide petiit, mature plena reliquit.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 132)
ut Argonautas praeter omnis candidum Medea mirata est ducem, ignota tauris inligaturum iuga perunxit hoc Iasonem, hoc delibutis ulta donis paelicem serpente fugit alite.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 36)
"cur dira barbarae minus venena Medeae valent, quibus Superbam fugit ulta paelicem, magni Creontis filiam, cum palla, tabo munus imbutum, novam incendio nuptam abstulit?"
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 513)
"indormit unctis omnium cubilibus oblivione paelicum?"
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 515)
ante omnia ne sit vitiosus sermo nutricibus, quas si fieri posset sapientes Chrysippus optavit, certe quantum res pateretur optimas eligi voluit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 33:1)
de pueris, inter quos educabitur ille huic spei destinatus, idem quod de nutricibus dictum sit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 37:1)
si tamen non continget, quales maxime velim nutrices, pueros, paedagogos habere, at unus certe sit assiduus loquendi non imperitus, qui, si qua erunt ab his praesente alumno dicta vitiose, corrigat protinus nec insidere illi sinat;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 40:3)
nam is, quamvis nutricibus triennium dederit, tamen ab illis quoque iam formandam quam optimis institutis mentem infantium iudicat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 45:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION