라틴어 문장 검색

Tanta est enim voluptatium vis, ut et ignorantiam protelet in occasionem et conscientiam corrumpat in dissimulationem.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 1장 1:2)
eam rem consules rati, ut erat, perniciosam ad patres deferunt, sed delatam consulere ordine non licuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 294:1)
ibi fortuna populi Romani duos hostium exercitus haud minus pernicioso quam pertinaci certamine confecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 440:2)
decurritur ad leniorem verbis sententiam, vim tamen eandem habentem, ut videant magistratus ne quid ex perniciosis consiliis M. Manli res publica detrimenti capiat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 201:1)
nihil enim non per milites iuratos in consulis verba, quamvis perniciosum populo, si id liceret, ferri posse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 165:2)
ad Aequos inde, veteres hostes, ceterum per multos annos sub specie infidae pacis quietos, versa arma Romana, quod incolumi Hernico nomine missitaverant simul cum iis Samniti auxilia et post Hernicos subactos universa prope gens sine dissimulatione consilii publici ad hostes desciverat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 661:1)
haec cum ab optimo quoque pro atrocitate rei accepta essent, vimque eam contra rem publicam et pernicioso exemplo factam senatus decresset, confestim Carvilii tribuni plebis omissa multae certatione rei capitalis diem Postumio dixerunt ac, ni vades daret, prendi a viatore atque in carcerem duci iusserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 52:1)
quod ni tam in tempore subvenisset, victoribus victisque pariter perniciosa fames instabat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 466:1)
ita enim obstinatos esse milites ut non ultra retineri posse in provincia viderentur, iniussuque abituri inde essent si non dimitterentur, aut in perniciosam, si quis impense retineret, seditionem exarsuri.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 414:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION