라틴어 문장 검색

Si praevalebit fortuna et praecidet agendi facultatem, non statim aversus inermisque fugiat latebras quaerens, quasi ullus locus sit, quo non possit fortuna persequi, sed parcius se inferat officiis et cum dilectu inveniat aliquid, in quo utilis civitati sit.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 46:1)
praecisis quoque manibus ille in proelio invenit, quod partibus conferat, qui stat tamen et clamore iuvat.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 49:5)
si praecidissent illi manus, duplam pecuniam se daturum.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum. liber primus., a piratis tyrannicida dimissus.5)
"Si praecideritis:"
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum. liber primus., a piratis tyrannicida dimissus.10)
"si manus praecideritis:"
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum. liber primus., a piratis tyrannicida dimissus.21)
praecidit illi quidam ex praetereuntibus laqueum.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 5, Laqueus Incisus.3)
Praecidit remedium meum.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 5, Laqueus Incisus.40)
Sacrilego manus praecidantur.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 8, Phidias amissis manibus.1)
perfecto Ioue Elii Fidian aurum rapuisse dixerunt et manus tamquam sacrilego praeciderunt, truncatum Atheniensibus reddunt.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 8, Phidias amissis manibus.3)
Sacrilegi uos estis qui praecidistis consecratas manus.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 8, Phidias amissis manibus.9)
Qui patrem pulsauerit manus ei praecidantur.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 9, a filio in arce pulsatus.1)
Praecidetis tyrannicidae manus?
(세네카, Excerpta Controversiae, book 9, a filio in arce pulsatus.10)
Prominenti ex lectica praebentique inmotam ceruicem caput praecisum est.
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an Antonium deprecetur. 17:10)
manus quoque scripsisse aliquid in Antonium exprobrantes praeciderunt.
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an Antonium deprecetur. 17:12)
praecidensque moras:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, soteria Rutili Gallici34)

SEARCH

MENU NAVIGATION