라틴어 문장 검색

assaraci proles d. a. i. g. ponam, inquit, eorum statuas qui a Iove usque ad Assaracum et ab Assaraco usque ad Augustum originem ducunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 351)
Ennius "Assaraco natus Capys optimus, isque pium ex se Anchisen generat". ergo 'Assaraci (proles') Iulia familia, (quae) usque ad Augustum pervenit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 3510)
suffice prolem subministra:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 651)
et 'prolem parentum' nove posuit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 1012)
est enim proprie liberorum, ut "geminam partu dabit Ilia prolem".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 1013)
sed siquem proles subito defecerit omnis miro usus est ordine;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 2811)
"Qui de ultima faece collectis imperitioribus et mulieribus credulis sexus sui facilitate labentibus plebem profanae coniurationis instituunt, quae nocturnis congregationibus et ieiuniis sollemnibus et inhumanis cibis non sacro quodam, sed piaculo foederatur, latebrosa et lucifuga natio, in publicum muta, in angulis garrula, templa ut busta despiciunt, deos despuunt, rident sacra, miserentur miseri (si fas est) sacerdotum, honores et purpuras despiciunt, ipsi seminudi!"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 8장 1:6)
ferrea tum vero proles exorta repentest ausaque funestum primast fabricarier ensem et gustare manu iunctum domitumque iuvencum:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 159:4)
Neque enim illud fugerim dicere, ut Caelius "qua tempestate Poenus in Italiam venit," nec "prolem" aut "subolem" aut "effari" aut "nuncupare" aut, ut tu soles, Catule, "non rebar" aut "opinabar";
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 153:3)
qui cum locupletis assiduos appellasset ab asse dando, eos, qui aut non plus mille quingentos aeris aut omnino nihil in suum censum praeter caput attulissent, proletarios nominavit, ut ex iis quasi proles, id est quasi progenies civitatis, expectari videretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 62:2)
Quin etiam si cupiat proles illa futurorum hominum deinceps laudes unius cuiusque nostrum a patribus acceptas posteris prodere, tamen propter eluviones exustionesque terrarum, quas accidere tempore certo necesse est, non modo [non] aeternam, sed ne diuturnam quidem gloriam adsequi possumus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Sextus, chapter2 7 2:1)
unas video mihi a te non esse redditas quas L. Quinctius familiaris meus cum ferret ad bustum Basili vulneratus et despoliatus est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS AD ATTICVM, letter 9 2:5)
ex quo Sardanapalli, opulentissimi Syriae regis, error adgnoscitur, qui incidi iussit in busto:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 101:2)
Has inter sedes Ditis pater extulit ora bustorum flammis et cana sparsa favilla, ac tali volucrem Fortunam voce lacessit:
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 120:7)
Ecce inter tumulos atque ossa carentia bustis umbrarum facies diro stridore minantur.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 122:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION