라틴어 문장 검색

auditus ideo tantum ut nosceretur ingenium eius, damnatusque inter ipsum supplicium exprobranti cuidam patriam eius captam accipere se solacium mortis respondit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 85장3)
reges infestos suspectosque comminationibus magis et querelis quam ui repressit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 37장 4:2)
quibusdam custodiae traditis non modo studendi solacium ademptum, sed etiam sermonis et conloqui usus.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 61장 4:1)
et ut demum fato functum palam factum est, non solaciis ullis, non edictis inhiberi luctus publicus potuit durauitque etiam per festos Decembris mensis dies.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 6장 2:1)
hic omnibus insidiis temptatus elicientium cogentiumque se ad querelas nullam umquam occasionem dedit, perinde obliterato suorum casu ac si nihil cuiquam accidisset, quae uero ipse pateretur incredibili dissimulatione transmittens tantique in auum et qui iuxta erant obsequii, ut non immerito sit dictum nec seruum meliorem ullum nec deteriorem dominum fuisse.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 10장 2:1)
mox etiam audita rebellione Germaniae fugam et subsidia fugae classes apparabat, uno solacio adquiescens transmarinas certe sibi superfuturas prouincias, si uictores Alpium iuga, ut Cimbri, uel etiam urbem, ut Senones quondam, occuparent;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 51장 3:1)
candidatos, qui supra numerum essent, in solacium dilationis ac morae legionibus praeposuit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 15장 2:3)
implorantique leges et ciuem Romanum se testificanti, quasi solacio et honore aliquo poenam leuaturus, mutari multoque praeter ceteras altiorem et dealbatam statui crucem iussit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 9장 1:3)
Namque unus e consciis eius, credo, regis vicem etiam in ilia sorte reveritus, interfecti proditoris caput ad Dareum tulit, opportunum solacium prodito:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 13장 18:2)
Isdem forte diebus Carthaginiensium legati XXX superveniunt, magis obsessis solacium quam auxilium.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 3장 22:1)
Crederes Alexandrum inter suas necessitudines flere et solacia non adhibere, sed quaerere.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 10장 27:1)
"didici esse infelix, et saepe calamitatis solacium est nosse sortem suam."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 10장 31:5)
Nuntiant, qui dona tulerant, tristem esse Sisigambim, dignaque res et excusatione et solacio visa.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 2장 25:1)
"Coniuges deinde, quas captis fors et necessitas unicum solacium adplicuit, parvosque liberos trahimus nobiscum an relinquimus?"
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 5장 12:14)
Iamque solitudinem, quam paulo ante pro solacio petiverat, perosus Bubacen vocari iubet.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 12장 12:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION