라틴어 문장 검색

nec enim excursione nec saltu, nec eminus hastis aut comminus gladiis uteretur, sed consilio ratione sententia, quae nisi essent in senibus, non summum consilium maiores nostri appellassent senatum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 25:3)
haec bacam conchae rasisse et stringere venas ferventis massae crudo de pulvere iussit.
(페르시우스, 풍자, satire 253)
| Cum ego proclamarem, gladium strinxit et 'Si Lucretia es' inquit 'Tarquinium invenisti.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 9:5)
Ceterum ad scindendum aprum non ille Carpus accessit, qui altilia laceraverat, sed barbatus ingens, fasciis cruralibus alligatus et alicula subornatus polymita, strictoque venatorio cultro latus apri vehementer percussit, ex cuius plaga turdi evolaverunt.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 40:5)
Secutus est Aiax strictoque gladio, tanquam insaniret, concidit, ac modo versa modo supina gesticulatus mucrone frusta collegit mirantibusque vitulum partitus est.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 59:17)
Gladium tamen strinxi et in tota via umbras cecidi, done ad villam amicae meae pervenirem.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 62:16)
Hic audacter stricto gladio extra ostium procucurrit, involuta sinistra manu curiose, et mulierem tanquam hoc loco - salvum sit, quod tango - mediam traiecit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 63:10)
At ille gladium parricidali manu strinxit et non frueris inquit hac praeda, super quam solus incumbis.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 80:2)
Ego durante adhuc iracundia non continui manum, sed caput miserantis stricto acutoque articulo percussi.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 96:3)
Repraesentavit in se poenam facinoris Et ferro incubuit, quod credulitas strinxerat.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Poeta14)
Latrone exciso timidus accurrit comes Stringitque gladium, dein reiecta paenula:
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quintus, Viatores et latro.2)
Praeclarum quidem illud eiusdem, ferrum stringere, perfodere pectus, extrahere pugionem, porrigere marito, addere vocem immortalem ac paene divinam:
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 16 2:9)
Nec mora, venit amor - non umbras nocte volantis, Non timeo strictas in mea fata manus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 610)
Exanimis artus et membra trementia vidi - Ut cum populeas ventilat aura comas, Ut leni Zephyro gracilis vibratur harundo, Summave cum tepido stringitur unda Noto;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 739)
Non scelus adgredimur, non ad miscenda coimus Toxica, non stricto fulminat ense manus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 251)

SEARCH

MENU NAVIGATION