라틴어 문장 검색

Marium Celsum, consulem designatum et Galbae usque in extremas res amicum fidumque, ad supplicium expostulabant, indu- striae eius innocentiaeque quasi malis artibus infensi.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 45장5)
Iulius deinde Civilis periculo exemptus, praepotens inter Batavos, ne supplicio eius ferox gens alienaretur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 59장1)
Per idem tempus expostulata ad supplicium Calvia Crispinilla variis frustrationibus et adversa dissimulantis principis fama periculo exempta est.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 73장1)
sensit invidiam miles et compositus in obsequium auctores seditionis ad supplicium ultro postulabat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 82장9)
vinctus praefectus castrorum Iulius Gratus, tamquam fratri apud Othonem militanti proditionem ageret, cum fratrem eius, Iulium Frontonem tribunum, Othoniani sub eodem crimine vinxissent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 26장5)
ille utili moderatione non supplicium cuiusquam poposcit, ac ne dissimulans suspectior foret, paucos incusavit, gnarus civilibus bellis plus militibus quam ducibus licere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 29장9)
interruptus tribunorum sermo, eoque incertum fuit insidias an proditionem vel aliquod honestum consilium coeptaverint.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 41장3)
et hostili murmure excepti, plerisque suorum ignaris quae causa salutandi, metum proditionis fecere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 42장4)
praetorianus miles non virtute se sed proditione victum fremebat:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 44장12)
proditionem ultro imputabant, spatium longi ante proelium itineris, fatigationem Othonianorum, permixtum vehiculis agmen ac pleraque fortuita fraudi suae adsignantes.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 60장4)
postquam nulla dictis fides et a domino noscebatur condicione fugitivus, nomine Geta, sumptum de eo supplicium in servilem modum.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 72장4)
Contionante Vitellio postulantur ad supplicium Asiaticus et Flavus et Rufinus duces Galliarum, quod pro Vindice bellassent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 94장7)
mox Patavii secretum componendae proditionis quaesitum.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 100장9)
rapiuntur arma metu proditionis.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 10장3)
ut olim virtutis modestiaeque, tunc procacitatis et petulantiae certamen erat, ne minus violenter Aponium quam Flavianum ad supplicium deposcerent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 11장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION