라틴어 문장 검색

'Tityre te patulae ce- cini sub t. f.' primum librum praeter hunc significat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 5647)
nam cum inambularem in xysto et essem otiosus domi, M. ad me Brutus, ut consueverat, cum T. Pomponio venit, homines cum inter se coniuncti turn mihi ita cari itaque iucundi, ut eorum aspectu omnis quae me angebat de re publica cura consederit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 3장 1:1)
Q. Nobiliorem M. F. iam patrio institute deditum studio litterarum - qui etiam Q. Ennium, qui cum patre eius in Aetolia militaverat, civitate donavit, cum triumvir coloniam deduxisset - et T. Annium Luscum huius Q. Fulvi conlegam non indisertum dicunt fuisse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 20장 2:6)
mucius autem augur, quod pro se opus erat, ipse dicebat, ut de pecuniis repetundis contra T. Albucium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 26장 5:1)
Nam de T. Flaminino, quem ipse vidi, nihil accepi nisi Latine diligenter locutum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 28장 4:5)
doctus etiam Graecis T. Albucius vel potius plane Graecus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 35장1)
omnium autem eloquentissimus extra hanc urbem T. Betucius Barrus Asculanus, cuius sunt aliquot orationes Asculi habitae;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 46장 1:4)
ego memini T. Tincam Placentinum hominem facetissimum cum familiari nostro Q. Granio praecone dicacitate certare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 46장 4:1)
Prudens etiam T. Annius Velina et in eius generis causis orator sane tolerabilis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 48장 2:6)
In eodem genere causarum multum erat T. Iuventius nimis ille quidem lentus in dicendo et paene frigidus, sed et callidus et in capiendo adversario versutus et praeterea nec indoctus et magna cum iuris civilis intellegentia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 48장 2:7)
Nam T. Aufidius, qui vixit ad summam senectutem, volebat esse similis horum eratque et bonus vir et innocens, sed dicebat parum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 48장 3:2)
Fuit etiam facilis et expeditus ad dicendum et vitae splendore multo et ingenio sane probabili T. Iunius L. F. tribunicius, quo accusante P. Sextius praetor designatus damnatus est ambitus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 48장 4:2)
T. Flamininum, qui cum Q. Metello consul fuit, pueri vidimus:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 74장 2:1)
Ne T. quidem Postumius contemnendus in dicendo;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 77장 3:1)
T. Accium Pisaurensem, cuius accusationi respondi pro A. Cluentio, qui et accurate dicebat et satis copiose, eratque praeterea doctus Hermagorae praeceptis, quibus etsi ornamenta non satis opima dicendi, tamen, ut hastae velitibus amentatae, sic apta quaedam et parata singulis causarum generibus argumenta traduntur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 78장 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION