라틴어 문장 검색

si partis alicuius, ex ea ipsa parte aut certe quam proxima, quia non ubique mitti potest, sed in temporibus, in brachiis, iuxta talos.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 10장47)
Videtur tamen usus ipse docuisse, si caput fractum est, ex brachio potius sanguinem esse mittendum;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 10장54)
si quod in umero vitium est, ex altero brachio:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 10장55)
quod quamvis ita est, tamen si iam satis fluxit, supprimendus est, semperque ante finis faciendus est, quam anima deficiat, deligandumque brachium superinposisto expresso ex aqua frigida penicillo, et postero die averso medio digito vena ferienda, ut recens coitus eius resolvatur iterumque sanguinem fundat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 10장76)
ideoque protinus brachium deligandum habendumque ita est, donec valens cicatricula sit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 10장78)
Ex avibus colla alaeve recte infirmis adnumerantur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 18장37)
Ob quam causam periti medici est non protinus ut venit adprehendere manu brachium, sed primum desidere hilari vultu percontarique, quemadmodum se habeat, et si quis eius metus est, eum probabili sermone lenire, tum deinde eius corpori manum admovere.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 6장17)
post cibum intermittenda hora, et perfricanda crura brachiaque.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 22장70)
Erasistratus horum crura quoque et femora brachiaque pluribus locis deligabat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 11장32)
Neque tamen pluribus locis deligari necesse est, sed satis est infra inguina et super talos, summosque umeros, etiam brachia.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 11장35)
Tum vero incipiendum est a brachiis cruribusque, a thorace abstinendum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 11장44)
Perfricanda vero non diu sed vehementer brachia et crura et calfacienda.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 12장53)
frictione uti diutissime in scapulis, proxime ab his in brachiis et pedibus et cruribus, leviter contra pulmonem, idque bis cottidie facere.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 14장12)
brachia cruraque perfricare, demittere totum hominem in calido oleo:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 20장23)
— Ubi is dolor coepit, admovere sicca et calida fomenta oportet, sed primo lenia, deinde validiora, simulque frictione ad extremas partes id est crura brachiaque materiam evocare:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 21장5)

SEARCH

MENU NAVIGATION