라틴어 문장 검색

Otia vestibulo pressisque Silentia pinnis muta sedent abiguntque truces a culmine ventos et ramos errare vetant et murmura demunt alitibus, non hic pelagi, licet omnia clament litora, non ullus caeli fragor;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권38)
"at tu, care socer - nec enim omnis culpa malorum me penes, et superi mecum Parcaeque nocentes - , sis lenis cineri, meque haec post proelia raptum alitibus fratrique tegas urnamque reportes - hoc tantum - et natae melius conubia iungas."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권85)
"et uncis alitibus non hos potius supponimus artus?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권102)
Ut vero aequoreus quercum Marathonida Theseus extulit, erectae cuius crudelis in hostes umbra cadit campumque trucem lux cuspidis implet:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권350)
Sed illi debebant adorare statim biforme numen, qui et canino et leonino capite commixtos, et de capro et de ariete cornutos, et a lumbis hircos, et a cruribus serpentes, et planta vel tergo alites deos receperunt.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 16장 13:2)
Omnis spiritus ales est.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 22장 8:1)
Aut hunc fruge sua aequorei pauere Britanni, Aut hic Campano gramine corda tumet.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. X.9)
fulserit hic niueis Delius alitibus.
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 65)
eam alitem, ea regione caeli et eius dei nuntiam venisse, circa summum culmen hominis auspicium fecisse, levasse humano superpositum capiti decus, ut divinitus eidem redderet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 367:3)
dictu mirabile, tenuit non solum ales captam semel sedem, sed quotienscumque certamen initum est, levans se alis os oculosque hostis rostro et unguibus appetit, donec territum prodigii talis visu oculisque simul ac mente turbatum Valerius obtruncat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 267:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION